Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/294

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

Sleibnig an bc Bolber. 281

xxxvl.

fieibnig au be Qšolber.

Gaudeo Te valere et mei meminisse ; gratulor etiam quietem, cui comitem secundam valetudinem in multa temporum spatia-apprecor : ita fruetur’adhuc respublica doctrina Tua, ego vero etiam judicio singulari, nam quoties tuis argumentis satisfacere mihi posse videor, satisfacio ipse mihi. Merito de eo a me obtinendo desperas, cujus ego nec spem facio neque habeo, sed ne desiderium quidem. Vulgo quaeruntur in scholis quae non tam ultramundana, quam Utopica sunt. Exemplum élégansmihi nuper suppeditavit Toumeminus Jesuita Gallus ingeniosus. la cum nonnihil applausisset Harmoniae meae praestabilitae, quae consensus rationem reddere visa est, quem inter animam corpusque percipimus, unum a se adhuc desiderari dixit, rationem scilicet unionis quae utique difl’erat a consensu. Bespondi, illam nescio quam metaphysicam unionem quam Schola addit ultra consensum, non esse phaenomenon, neque ejus notionem dari aut notitiam. Ita nec potuisse me de reddenda ralione cogitare. Vereor*) ne ejusdem naturae sit vis illa, quae in Extensione vel mole

  • i Sn bem crften tãntmuri bicies iöricies bcifit es bicr matter :

Idem est in his quae inter nos agitantur. Ego virtutem illam primitivam vel derivativam quae in Extensions Moleque concipitur, tanquam extra percipientia non rem sed phaenomenon esse censeo, quemadmodum et ipsam Extensionem Molemque et Motum, quae non magis res sunt quam imago speculi aut iris in nube ; at vero ultra phaenomena hic aliquid quaerere, perinde mihi videtur ac si quis ratione phaenomenorum imaginis reddita satisfactum sibi neget, tanquam imaginis essentia nescio quae explicanda restaret.

Nullius alterius rei, meo judicio, comprobari existentia argumentis potest quam percipientium et perceptionum (si causam communem demas) eorumque quae in his admittere oportet, quae sunt in percipiente quidem transitus de perceptione in perceptionem, eodem manente subjecto, in perceptiunibus autem harmonia percipientium. Caetera nos rerum naturae affingimus et cum chimaeris nostrae menti : tanquam larvis luctamur. In omni percipiente vis activa passivaque est : activa in transitu ad perfectius, passiva in contrario ; percipientia autem infinita sunt, rempe quot simplicea substantiae sive Monades. Horum ordo inter se nostris phaenomenis expressus constituit temporis spatiique notiones. Quod vero ex passionibus percipientium résultat phaenomenaque ipsa circumscribit, univerúm sumtum, molis seu vis corporum passivae idolum facit.

Caeterum etsi haec demonstrari possint admisso semel subjecto cujus perceptiones