Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/290

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

ficibnig au bc išolbct. 277

Sed valde erraret qui crederet fut vulgo multos facere puto) matériam quandam sive massam ubique uniformem et quiescentem fuisse aliquando aut esse potuisse, atque hujus divisione res ortas, aut quiete reddita in eam recidere posse. Qui crassa ista imagine occupatam habent mentem, cum alia parum considevant, tum illud, nullum ita oriturum fundamentum distinctionis in rebus corporeis, quod jam olim Sturmio demonstravi, cum semper in motu qualem sic fingeret aliquis, acquivalentia substituautur. Ut mirum sit opinionem invalescere potuisse qua omnia phaenomena evertuntur. Multo minus autem ex tali massa orientur animae seu percipientia, quae non in nobis tantum, sed ubique in rebus esse facile sapienti persuadebit naturae in varietate aequabilitas. Qui vero talem sibi maleriam quam dixi, lalem ex matéria rerum originem fingunt, umbras pro rehus captant, extensionem, rem per se idéalem et in relatione instar numeri temporisque oonsistentem pro substantia accipiunt, et ex ideis tanquam ex numeris Pythagoricis res formant. Et licet impenetrabilitas extensioni addatur, non ideo tamen quicquam completum conficitur, untle ratio motus et inprimis ratio legum motus, imo ipsius dissimilitudinis utique apparentis reddi possit.

Diffusionem quam in extensione concipio et quae Tibi suspicionem nescio cujus paradoxi latentis injecisse videtur, nihil aliud esse volo quam continuationem qua pars est similis toti, ut albedinem concipimus in lacte diffusam, et eandem ubique directionem in recta, et in circuli peripheria aequalem curvitatem. Neque vero unitates meae seu substantiae simplices diifunduntur fut vuigo fluxum puncti concipimus), aut totum homogeneum constituunt, homogeneitas enim matériae non nisi abstractione mentis habetur, dum passiva tantum atque adeo incompleta considevantur. Putabam rationem cur vires derivativae et actiones aliquid activum supponant, dudum a me fuisse allatam, certe adduxi publice in responsione ad Sturmium. Eam nunc Tibi probari gaudeo. Singularia involvunt infinitum, in universalibus formandis certae tantum circumstantiae animo abstrahuntur, aliis innumerabilibus dissimulatis. ltaque in singulari tantum notio completa est, adeoque ea et mutationes involvit. Corpus sphaericum omnibus numeris absolutum in natura nuspiam est, animo formatur dissimulatis aberrationibus. Idemque est de alia figura quavis quam finita mens capere potest, ut ea figura nuspiam accurate extare possit. Singularium Essentialis ordina-