Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/288

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

Yctfmig cm bc äšoiber. 275

xxxm.

Qeiimiå an be ålšolber.

Non*) possunt mihi tuae Iiterae esse parum gratae, nam semper aut docent aliquid aut certe ad expendendum vel exponendum occasionem praebent. Ais, multa Te in meis novissimis animadvertisse inopinata. Sed fortasse deprehendes cadem jam in prioribus satis fuisse insinuata, tantumque praejudicia obstitisse, quominus dudum eodem veuires, ne amplius quaereres substantiam et virium fontem ubi non est. Itaque coactus sum quaedam inculcare expressius, et respondere si non quaesito, saltem quaerendo. Quaesivisse Te ais, undenam fluerent substantiae corporeae vires, me vero videri corpora plane tollere, et in visis tantum ponere, et pro rebus substituere solas vires, et ne vires quidem corporeas, sed perceptionem et appetitum. Ego vero non tollo corpus, sed ad id quod est revoco, massam enim corpoream quae aliquid praeter subslantias simplices habere creditur, non substantiam esse ostendo, sed phaenomenon resullans ex substantiis simplicibus quae solae unitatem et absolutam realitatem habent. Vires derivativas ad phaenomena relégo, sed vives primitivas manifestum esse censeo nil aliud esse posse quam tendentias internas substantiarum simplicium, quibus certa suae naturae Iege de perceptione in perceptionem transeunt, atque inter se simul conspirant, cadem universi phaenomena diverso habitu referenles, quod necesse est oriri a communi causa. Has substantias sîmplices ubique existere necesse est casque (quantum ad se invicem) aôrápxeaç, cum alterius in alteram înlluxus intelligi nequeat, ultra vero aliquid in rebus et frustra ponitur et nullo astruitur argumento. Cum enim omnia ex phaenomenis deduci debeant, quo quaeso indicio probes aliquid reale in ipsis ultra ipsa aut aliquid substantiale praeter substantias quibus apparentiae in ipsis ex se nascuntur conformes aeternis regulis metaphysicae mathèseosque ? His qui adjiciet aliquid, nihil aget et frustra laborabit in reddendis rationibus, et inextricabilibus difficultatibus objicictur. ltaque non prorsus male Academiei arguebant (etsi vel non recte —Η΢ÎÎÎ) Qcibnig bat Bcmerltz @tlm mae in [ .. ] cingeldyicficn, ftcbct in bem Qšricÿe uidyt io id ; bm. išolbct gugcidyidm

18"