Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/287

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

274 SD : Qšoibct au Ycilmi ;.

Procul dubio. Sed quid illa ordinatio elficit ut ex illis mutatio sequatur. quae ex universalibus sequi non potest ? Qualiscunque ’sit illa ordinatio, res tamen in se nihil habet praeter naturam suam, nec quidquam ex ea sequitur nisi quod in natura illa continetur. Idem est corpus sphaericum, quocunque.sit tempore et loco, ’nec quidquam ex eo sequetur nisi quod in natura sphaerae continetur.

Verum ne longior sim, certum est, agnoscendum esse internum ipsis rebus mutationum principium, aut confugiendum esse ad Deum. Verum hoc non impedit, quo minus internum hoc principium non intelligam, ut nec modum quo opératur. Quae intelligendi interni principii difficultas feeit ut ad Deum confugerint plurimi, nec ea, opinor, ut oportet, solvi potest nisi hoc principio ejusque opérandi modo optime perspecto. Si quaeras, quid mihi demonstrandum existimaverim, hoc scilicet primo ut mihi daretur nolio substantiae corporeae ; dein ut ex ea vires activae deducèrentur. Exemplo ut déclarem, ponamus me quaerere, quaenam sit figura quae habeat angulos aequales duobus rectis, ille equidem mihi satisfaceret, qui primo mihi daret notionem trianguli sive figurae tribus fineis rectis comprehensae, dein ex ea hanc proprietatem sequi demonstraret, non vero ille qui diceret esse figuram quae principium hoc aequalitatis in se contineret. Non quaeram itaque, eur in substantiis simplicibus sit percentio et appetitus, sed quaeram, non cur ex iis oriatur, hoc enim mihi videris negare, sed cur ex iis appareat massa extensa innumeris mutationibus obnoxia, et qua ratione hoc visum perceptio et appetitus producant. Quae quamdiu ignoro, tamdiu confitehor me internum actionum principium nec imaginari nec intelligere. Utinam liceret exemplum aliquod perspicere virium primitivarum, et ex eo percepto agnoscere innumerabiles inde mutationes successive sequi, manente nihilominus cadem primitivarum virium natura. Haec si intelligerem, jam me percipere existimarem internum aliquod principium. Nunc nihil mihi videor. percipere praeter. hoc unum, esse causam quandam lnutationum ; quid vero illa causa sit, et quo pacto suas mutationes producat, eorum omnium sum quam ignarissimus. Vale. Lugd. Batav.

a. d. XIV Novembr.

1704.