Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/283

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

270 2¢i(mi¿ au be išolbzr.

considerando analysin multiludinis et phaenomenorum in unitates et realitalelll. Addis : Vires absque fundamento ex quo fluunt spectatas semper consideravi instar denominationis externae. Malim considerare vires derivativas respectu fundamenti, ut figuram respectu extensionis, id est ut modificationem. Et scis ex meo calculo quo veram virium (derivatarum) sestimationem a priori demonstravi, vim (quam dixi) duclam in tempus quo exercetur facere actionem esseque adeo quod in actione momentaneum est, sed cum relatione ad statum sequentem. Et hoc est quod saepe dixi nec declinatum memini, nisi aliquod in nobis esset aclivum primitivum, non posse in nobis esse vires derivativas et actiones, quia omne accidentale seu mutabile debet esse modificatio essentialis alicujus seu perpetui, nec plus potest positivi involvere quam id quod modificatur, cum omnis modificatio sit tantum limitatio, figura variati, vis derivata variantis. A

Pergis : Fundamentum vero id ipsum quod in re esset, fortasse idem est cum eo quod Tu vires primitivas vocas ex quibus derivatae fluunt. Verissime opinor. Ita ut appareat, nos hic in re consentire.

Subjicis : sed de his qufae mei ingenii est imbecillitas, nihil percipio, nisi quod assévères reliquas omnes mutationes ex illis fluere. Sed nimia modestia Tibi ipsi injuriam facis, cum rem perspicias quantum fert ejus natura. An enim vis imaginari quae non possunt nisi intelligi, videre sonos, audire colores ? Et vere id a me asseverari (quod inde mutationes ïluant) credo non diffiteris. Id vero nosse an adeo nihili putas ?

Operae autem pretium est considerare, in hoc principio Aclionis plurimum inesse inlelligibilitatis, quia in eo est analogum aliquod ei quod inest nobis, rempe perceptio et appetitio, cum rerum natura sit uniformis nec ab aliis substantiis simplicibus ex quibus totum consistit Universum, nostra infinite difl’erre possit. Imo rem accurate considerando dicendum est nihil in rebus esse nisi substantias simplîces et in his perceptionem atque appetitum ; matériam autem et molum non tam substantias aut res quam percipientium phaenomena esse, quorum realitas sita est in percipientium secum ipsis (pro diversis lemporibus) et cum caeteris percipientibus harmonia.