Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/280

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

fieibnig au bc îšolbtr. 267

xxxl.

Qeilmig au be äšolber.

Video quaedam literarum mearum in sinistram à Te partem accepta esse, scilicet non ita subducta semper ratione scribimus, ut non aliquando excidant quae benigna interprétatione indigent. Scimus et banc veniam petimusque damusque vicissim.

Ignosce quod mirari interdum cogor diversionem in iespondendo, quia nempe astringere nos argumentis desuevimus. Verba Tua ad me haec sunt : ita mihi videris argumentari : quod semper ulterius et ulterius dividi potest, id nullam habet realitatem nisi ex rebus ex quibus aggregatur, adeoque nullam nisi rerum quae dividi non queunt. Quod argumentum recte quidem concludit : in mole corporum non posse assignari unitates indivisibiles, sed tamen non persuadet nullam realitatem habere corpus mathematicum etc. Cogor verÿa Tua répètere (quod alias brevitatis causa non feceram) ut mihi minor sit excrrandi locus. Ad baec respondeo, primo argumentum meum répètendo distinctius hoc modo : Quae res in plura (actu jam existentia) dividi potest, ex pluribus est aggregata, et res quae ex pluribus aggregata est, non est unum nisi mente nec habet realitatem nisi a contentis mutuatam. Hinc jam inferebam, ergo dantur in rebus unitates indivisibiles, quia alioqui nulla erit in rebus unilas vera, nec realitas non mutuata. Quod est absurdum. Nam ubi nulla vera unitas, ibi nulla vera multitudo. Et ubi nulla est realitas nisi mutuata, nulla erit unquam realitas, cum ea debeat esse alicui tandem subjecto propria. Hic optassem à Te fuisse monitum, an et in quibus verbis meis haereres. Tu vero (secu ndo) conclusionem potius subjicis aliam a mea, quam quomodo ex meis inferri velis non capio, vis enim hinc recte concludi, in mole corporum non posse assignari unitates indivisibiles. At ego puto concludi contrarium, rempe in mole corporea seu in rebus corporeis constituendis esse ad Unitates indivisibiles tanquam prima constitutiva recurrendum. Nisi forte vis recte concludi, ipsas moles corporeas non esse unitates indivisibiles 7

quod fateor, sed de eo non agitur. Corpora enim utique semper sunt Ø