Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/278

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

23 : Boiber au Qetlmig. 265

Mentis, inquis, agendi modi obscuriores sunt. Ego putabam clarissimos esse, et claros distinctosque pene solos. Te credebam admittere aliquid saltem in mente ab intrinseco esse seu non ab alia suhstantia finita, atque hinc fortasse inferre volui intelligibilem esse sententiam meam ; Tu ita accipis quasi postulaverim omnia in mente talia esse. Hoc statuo fateor, sed non postulo. Equidem cum priores meae literae non sint ad manus, fieri potest ut vager liberius de argumento in argumentum, dum dictorum occasionem valut divino. Sed ita si convenire non licet (quod Tibi fortasse ne placet quidam), saltem cogitationes variandi atque proferendi occasionem damus vel accipimus. Quod mihi quidem jucundum est et expeditum, et cuneta aliquando recognoscenti etiam utile erit, Tibi an gratum sit non dixerim, importunusque esse nolim.

Vale. Daham Brunesvigae 24 Januar. 1704.

xxx.

ïñe flšolber au Qeilmiå. l

ita mihi videris argumentari, quod semper ulterius et ulterius dividi potest, id nullam habet realitatem nisi ex rebus, ex quibus aggregatur, adeoque nullam, nisi rerum quae dividi non queunt. Quod argumentum recte quidem concludit in mole eorporum non posse assignari unitates indivisibiles ; sed tamen non persuadet, nullam realitatem habere corpus Mathematicum (nisi forte in voce realitatis quaedam sit ambiguilas) cujus innumeras proprietates evidentissime concipio, in eo quod concipere possum existens et nulli alteri inhaerens, quae vulgaris substantiarum solet esse notio. Corpus 40 pedum constat ex 40 pedibus, ex 47280 digitis, et sic porro ; quae unitas Iicet sit arbitraria, magnitude tamen polest esse vera et vere existens.

Deinde si comparemus inter se opinionem corporum, quae in infinitum possint dividi, cum tua åvteÀeXeuî›v, non video lantum diseriminis quantum prima fronte apparet. Unumquodque corpus constat ex partibus, et hae rursum ex aliis, et sic porro in infinitum. Unaquaeque substantia corporea sub se habet infinitas alias, et hae rursus alias, et sie porro ita ut