Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/276

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

fictbutg au be ïšoiber. 263

Substantiae non tota sunt quae contineant partes formaliter, sed res totales quae partiales continent eminenter.

Si nihil sua natura activum est, nihil omnino activum erit ; quae enim tandem ratio actionis si non in natura rei ? Limitationem tamen adjicis, ut res sua natura activa esse possit, si actio semper se habeat eodem modo. Sed cum omnis actio mutationem contineat, ergo habemus quae negare videbaris, tendentiam ad mutationem internam, et temporale sequens ex rei natura.

Negas scilicet ex natura rei sequi quod ei protempore competit. Idque ex natura trianguli probas, sed non distinguis inter naturas universales et singulares. Ex universalibus aeterna, ex singularibus et temporalia conséquuntur, nisi putas temporalia causam non habere. Nec vi’deo, inquis, qui ex natura rei in se spectata ulla successio sequi queat. Non potest utique, si naturam sumamus non singularem. Nisi, inquis, ipsa res successiva sit. Sed omnes res singulares sunt successivae seu successioni obnoxiae, itaque incides in sententiam meam. Nec mihi aliud in eis est permanens quam lex ipsa quae involvit continuatam successionem, in singulis consentiens ei quae est in toto universo.

Caeterum ipse agnoscis (in quasi-substantiis ut ego loquor) ex natura corporis moti sequi, ut dato tempore si nil impediat, datum attingat punctum ; agnoscis ergo ex natura rerum singularium sequi temporalia. Quid ’vero opponas non video..

In série (qualis numerorum) nihil ais successivi concipi. Quid tum ? Ego non dico seriem esse successioncm, sed successionem esse seriem et habere hoc aliis seriebus commune, ut lex seriei ostendat quorsum in ea progrediendo debeat perveniri seu, ut posito initio et lege progressus termini ordine prodeant sive sit ordo aut prioritas naturae tantum sive temporis quoque.

Non admitto quod ais, omnes terminos in série contineri unico et invariato modo. Hoc tantum aliquo modo locum habet in serie uniformi, at sunt series in quibus maxima, minima, (lexus contrarii etc.

Cum ais Deum in principio rerum matériae indidisse tantum virium derivativarum, in matéria jam tacite involvis vires primitivas, quia quid matéria sit nisi per monades intelligi non potest, cum