Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/274

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

Scltmig an bc Soiber. 261

derivatas ponendas oonfugiendum ad Deum, sed idem faois in primitivis. Neo eo minus dicam, produxisse Deum in rebus principia mutationum, ut posteriora ex prioribus inferri possint. Produxit enim vires derivatas, ex quibus omnis mutatio sequitur. Mutationes fieri experientia docet ; non inficior, quanquam inter nos quaerebatur non quid experientia doceret, sed quid a priori sequeretur ex ipsa rerum natura. Verum illas intrinsecus manare nulla quod sciam docet experientia. Mentis autem agendi modi obscuriores sunt quam ut ex iis argumentum peti queat. Menti mutationem contingere oonscientia docet, et ita quidem contingere ut externae agentis causae in multis conscientiam non habeat. Inde vero assumere illam mutationem ab intrinseca mentis natura pendere, μéya Mav mihi videtur aïrqμa.

Gratum fuit ea perlégère quae ad Clariss. Bernoullium scripseras. Vale. Lugd. Batav.

a. d. V Januarii GIDIDCCIV.

xxlx.

Beilmig au be äšolbet.

Videndum an de Monadibus aliquid inter nos constitui possit. Unum revera interprétaris, quod non potest dividi in plura ; fateor talcs esse Unitates meas. Sed quaeri inquis an talcs sint unitates in corporibus, hocque ut probem a me entelechias advooari. lmo ego contra ut Entelechias probem, Unitates advoco, quanquam illud quoque verum sit, si aliunde demonstrarentur Entelechiae, etiam Unitates veras et reales habitum iri. Caeterum esse bas ex eo probare institueram, quod alias in corporibus nibil esset. Consequentiam ita ostendebam primo, quae in plura dividi possunt, ex pluribus constantia seu aggregata sunt. Jam secundo quaecunque ex pluribus aggregata sunt, ea non sunt unum nisi mente, nec habent realitatem aliam quam mutuatam seu rerum ex quibus aggregantur. Ergo tertio quae in partes dividi possunt nullam habent realitatem nisi sint in iis quae in partes dividi non possunt. lmo nullam habent aliam realitatem quam eam quae est Unitatum quae insunt. Nec video in quo haerere possis, praesertim cum concedas, non idée plura unum reale con-