Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/273

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

260 ’ã)c išolber an Sfcibuig.

tudine et figura solis nihil est activi. Sed idem de motu sive de eo quod résultat ex mole et celeritate, hoc est, de viribus derivativis non facile dixerim. Inter vires derivativas et primitivas quas vocas nullum aliud discrimen concipio, nisi quod illae in continua mutatione sint, singulis momentis aliae et aliae, hae vero ponantur constanter eaedem. Verum rei aut major aut minor duratio non permutat ejus naturam. Nec ergo video cur hae non sint activae.

Ubi dixi forte totum universum unam tantum esse substantiam, expresse locutus sum de universo corporeo, secutus hac in parte communem tantum non omnium opinionem, statuentium corpora non esse substantias, quatenus sunt haec vel illa corpora, sed quatenus sunt corpora. Quare non capio, quid te movérit, ut opinionem B. d. S. quasi similem meae hic immiscueris. Quod enim illi peculiare est, non consistit in eo quod de universe corporeo dixi, sed quod cogitationem et corpus pro cadem substantia habeat, quod mihi semper visum est absurdissimum.

Ais porro, ex iis quae objeceram contra internam ad mutationem tendentiam sequi, nihil prorsus natura sua activum esse. Ita vero, nisi actio semper sese habeat eodem prorsus modo, adeoque nullam in agente mutationem inducat. Subjicis, quidquid ex natura rei sequitur, id potest sequi vel perpetuo vel pro tempore. Posterius non putem. Ex natura trianguli sequitur angulos esse aequales duobus rectis et perpetuo sequitur. Nec video, qui ex natura rei in se spectata, ulla successio sequi queat, quae tamen ad actionem requiritur, nisi ipsa res successiva sit, quod viribus derivativis optime, primitivis vero non ita convenit. Nec moveorlexemplis, quae adducis. Ex natura corporis moti sequitur, ut dato tempore datum punctum attingat, et attinget semper, nisi quid externum interveniat. In Iegibus autem serierum eodem res se habet modo. ln ipsa natura seriei omnes termini continentur, unico et invariato modo, nec quidquam in ea successionis concipi potest ; ita ut haec exempla pro me potins stare videantur quam contra me.

Si ergo ponamus Deum in principio rerum tantum matériae induxisse virium derivativarum, quantum nunc habet, necesse erit ut confugiam ad intrinsecam rerum tendentiam ad mutationem ? `Sic enim aut particularia corpora non erunt substantiae, si ad substantias unitatem tuam aut vim primitivam desideras, aut si vocentur substantiae, erunfsubstantiae ejusdem naturae, quus in se agere nihil vétat. Fateor quidelu ad vires has