Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/272

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

SD : išolber au Seiimig. 259

universum tale quam omnes res particulares ?) aut erit in substantia extramundana ut cum Martiano Capella loquar, vel potins supramundana, nempe Deo, quod et verum est, si ultimum quaeras principium ; sed cum Deus (quia perfectissimus) operetur modo naturali, in quo ratio atque ordo esse debet, produxisse in rebus dicendus est principia mutationum ut posœriora ex prioribus inferri possint. Quod ubi semel admiseris, in omnibus rebus aequo jure agnosces. Imo dicendum est, si haec non produxit, omnino durabile nihil, nullumque subjectum mutationis produxisse. Vale. Dabam Hanoverae 40 Novembr. 1703.

P.S. Communicavit mihi Ingeniosissimus Bernoullius suas ad Hugeniana de motu annotationes, idque mihi occasionem dedit nonnulla ipsi respondendi, quae ut Tibi quoque communicet petii. Videutur enim nonnullius momenti.

xxvm.

  • De flšolber au Qeiimig.

Agnosco aliud esse, duo corpora esse indistantia, vel unum versus alterum impelli, aliud esse unum revera, sive ut interprètor, ita esse unum ut in partes dividi nequeat. Verum hoc ipsum puto quaeri, an in corporibus haec unitas reperiatur. Tu, ut illam ponas, entelechias advocas. Animadverti quidem te alicubi dixisse, si non datur vere unum, non datur vera res ; sed quid in eo argumenti erat non perspexi. Si enim per veras res demum intelligas corpora vere una et indivisibilia, nullum absurdum video talia vere ut vocas corpora non reperiri. Certe nullus dubito quin hoc demonstrationem exigat.

Existimaveram omnia Phaenomena salvari posse positis in corporibus viribus derivatis. Sed ita, ut recte subjicis, satisfacere debebam alteri argumento, quod vires derivativae sint merae modificationes, activum vero non possil. esse modificatio passivi etc. quod tamen admodum vereor ut possim, non quod vis argumenti me absterreat, sed quod obscuritas. Neque enim, si verum dicendum est, satis capio quid velis. In simplice corpore nullos modos concipio, praeter magnitudinem déterminatam, figuram et vel motum vel quietem. In magni17'