Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/270

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

Scibuig au bc Éoibct. 257

iis compositum) vel unum versus alterum impelli (in quo consistit conncxio), aliud esse unum revera, cum reale in illis fundamentum unitatis atferri non possit. Hoc cui persuadere non possem, caetera frustra ingererem ; itaque putarim eundum per gradus, atque hoc ante omnia cum cura examinandum. Videris etiam a me causam desiderare, ubi nondum admittis eifectum. Itaque absolvendum est primum ’rô ’on seu quaestio, an omnem substantiam, certe nobis cognitam, censere oporteat activam, quod ex phaenomenis definiri potest.

Resistentiam in suhstantia nihil aliud efficere putas, quam ut substantia suaemet virtuti activae obsistat. Sed hoc Tibi non debet videri absurdum, cum et in quasi-substantiis sive corporibus contingat, ut moles celeritatem quam aliud imprimere conatur restringat ; et sane limitationum principium esse oportet in rebus limitatis, ut actionis in agentibus. Intrinsecam differentiam inter corpora tribuis non tam rebus quam —hypothesi meae. Sed ego demonstrationem addideram, rempe a phaenomenis, quia alioqui in pleno unus status ab alio non distinguèretur, nam semper acquipollentia substituerentur. Idque inprimis Cartesianos ferit, qui in motu non agnoscunt qualitates seu vires, ed tantum translationem, quasi Deus corpora sisteret nunc hic nunc illic, menti vero sensiones daret arbitrarias, corporis aifectionibus non respondentes ; tum speciatim Malebranchium, Sturmium aliosque occasionalistas *qui omnem vim seu potentiam activam soli Deo tribuunt, unde nullum forêt in rebus corporeis principium distinctionis. Tu ergo in ea re ab utrisque dissentiens mecum admittis vires derivativas, atque hinc diversitates phaenomenorum salvari posse speras. Sed ita satisfacere debebas alteri argumento meo, quod Vires derivativae seu accidentales sint merae modificationes, activum vero non possit esse modificatio passivi, quoniam in modificatione Iimitum tantum variatio est, Modique adeo res limitant tantum, non augent nec proinde possunt continere absolutam perfectionem quae non insit ipsi rei modificandae. Et profecto alias accidentia ista concipienda essent per modum suhstantiarum, tanquam aliquid per se ponentia. Itaque aut admittenda Tibi mea sententia est, aut confugiendum ad åkkóykœocov illud quod subjicis : forte totum universum unam tantum esse substantiam, quod qui dicit substantiae vocem a sensu aliorum detorquet. Nec video ullum argumentum verisimile tanti paradoxi, nam quae B. de S. eo attulit, ne um-11. 47