Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/251

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

238 Èe Bolber un fieilmîg.

res existere proprietatum si fieri queat plane diversarum. De utraque reete praedicatur illas existere, esse res, substantias vel modos, habere causas suae et essentiae et exislentiae, et quae porro génératim omnibus rebus ascribi queunt ; quo sensu procul dubio habebunt quaedam praedicata communia. Verum tamen recte, nisi fallor, dixero nihil esse inter illa duo commune. Hoc enim, quod rem et substantiam voeo, lieet eodem nomine désignem, imo licet eodem générali conceptu apprehendam, revera tamen in re ipsa non est idem sed tantundem differunt, quantum ipsae rerum naturae. Cartesiani substantiam corpoream a eogitante distinguunt. Hujus naturam in cogitatione ponunt, illius in extensione, voluntque haec duo ita inter se differre, ut nullas proprietates, nulla aecidentia habeant inter se communia. Verene an secus, jam non dispute. lidem tamen ambo haec res vocant, suhstantias dicunt, sed cum haeeigénéralia neutrius rei naturam déterminent, sed tantum doceant eonceptus nostri quo eus apprehendimus modum, qui externus prorsus ipsis rebus est, haec pro communibus attributis non habent. Nec injuria, opinor, siquidem priora quae posuimus ex illorum mente vera sint.

Addis demonstrari posse id ex quo modi nulli oriuntur, id nec existere etc. quae si demonstrentur a priori, res confecta est. Tecum equidem sentio por experientiam eonstare, nequaquam omni vi destitui corpora, sed hujus rei per experientiam notae demonstrationem quaero, ex ipsa natura substantiae petitam. Extensionem si ab extensis distinguam abstractum quid esse asseveras, ut duratio, numerus etc. Quod si vel maxime verum sit, restabit tamen porro explicandum, quaenam sint illae res quae extensae sint, quaenam habeant attributa, quo conceptu repraesententur. Qua de re non plura, siquidem haee ita se babere ponantur, mihi videor intelligere, quam percepto numero ternario intelligo, quaenam res sint quae illo numero denotantur.

Litterarum quas ultimis tuis junxisti, alteras statim ad D. Oudinum misi, alteras Roeterodamum mitti ouravi. Vale. Lugd. Batav.

a. d. III Aprilis

ClC)lI)CCll.Î