Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/235

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

222 i)¢ Solber an Seiimig. Ø

necessaria debeant judicari. Putabam autem pertinere non tam ad quaestionem de necessitate, quae non ex re sed ex turbatis uotionibus difficultatem habet, quam ad doctrinam de substantia, unde ejus notitiam expetebam. Quod superest vale et fave etc.

Dabam Hanoverae 34. Decembr. 1700.

xv.

  • De îšolber au Qeilmiå.

Mentem tuam me recte assecutum esse gaudeo. Quod autem tantum non iisdem tecum notis in calculo usus sim, noli mirari. Hoc enim tibi debeo. Nam cum in nonuullis Act. Lips. viderem te pro notis rerum, ubi id commode fieri potest, uti litteris initialibus vocabulorum, quibus eae res indicantur, hoc postmodum imitatus sum, expertus hoc modo memoriae facilius occurrere res, ad quas désignandas notae adhibeutur. Quae deinde ex calculo tuo deducis consectaria, summa cum voluptate perlegi. Nec dubium est, quin cadem prineipia motui inaequabili applicari queant, modo respectu temporum oonstet ratio inerementi vel decrementi velocitatis, qualiscunque demum ea ponatur.

Substantiae notionem quod attinet, hunc mihi substantiae oonceptum dixi, qui ita unum repraesentat, ut nihil ab eo repraeselrtaminis possit tolli quin pèreat totum. De hujus obscuritate quereris nec putas eam coincidere cum altéra descriptione, qua dixi substantiam esse id, quod seorsim concipi potest. Ego autem non satis capio, quid hic tibi obscuritatis sit, conabor tamen mentem meam, quantum pote, illustrare. Ubi unum quid concipio, manifestum mihi videtur, illud aut totum, ut ita loquar, mihi repraesentari, aut nihil ejus. Non enim habet, ex quibus componitur. Si rem concipiam quae aut partes nullas habeat aut si quidem habeat, eae omnes sint unius parilisque naturae, nonne verum est eam rem aut unum illam parilemque omnium partium naturam, aut totam concipi, aut nihil ejus ? Unde cum hic conceptus nihil aliud repraesentet praeter hoc unum, quid manifestius quam hoc unum seorsim a reliquis omnibus coneipi passe ? quod etiam substantiae asoripseram. Sed objicis, posse A et B.singula