Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/229

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

216 ik Solber au ficibnig.

exemplo coni rectanguli utcunque illustrari potest, cujus rectus angulus non absque cono, nec conus absque corpore potest concipi, potest autem corpus absque cono, et conus absque angulo recto ; et sic de reliquis. Quae ut exemplo déclarem. Invenio in me conceptunm motus ; in quo conceptu manifeste involvuntur duo, primo ipsum corpus, dein corporis translatio, quam motum ivoco. Quae ita se habent, ut corpus ahsque motu possim, motum absque corpore nequeam concipere ; motus ergo modus erit corporis. Si porro corporis conceptum elformare velim, necesséest ut de eo aliquod attributum quod ejus essentiam repraesentat, concipiam. Hoc ergo aut unum repraesentabit aut duo ; si unum, hoc ipsum de quo nihil séparare possum et cui motum possum ascribere, vocabo substantiam corpoream, cujus modus erit motus. Sin duo, aut utrumque eorum absque altero possum concipere, et tum dicam corpus ex duabus substantiis componi, aut alterum absque altero concipere potero, alterum non potero, quo in casu prius vocabo corporis substantiam, posterius ejus modum. Uterer exemplo extensionis, quod ad banc rem hactenus accommodatissinlum censui, nisi vererer, ne in eo dissentias, quod extensionem unum quid repraesentare dicam, et utar tamen, quia cum in exemplis non necessario requiratur veritas, ex eo videbis opinor clarius quid velim.

Extensionem cum concipio, unum quid mihi repraesentatur ; possum quidem eam majorem minoremve concipere, sed in quacunque magnitudine concipio uniusmodi extensionem, quam aut totam, ut ita loquar, concipio, aut nihil ejus. In figura vero et motu concipio et extensionem, quam absque figura et motu possum concipere, et concipio extensionis vel certum terminum vel translationem, quae absque extensione concipi nequeunt. Erunt igitur modi. Quod si neges, extensionem unum quid repraesentare menti, sit ita. In extensionis ergo conceptu concipitur-ipsa res quae extensa est, et extensio quae ei accidit ; quod si sit, extensionem dicam esse rei extensae modum. Sed de re illa, cujus extensio est modus, aut profecto nihil concipio, aut si quid, de eo redibit cadem quaestio, an unum quid repraesentet, quod se solo concipiatur, an vero duo quorum alterum se solo concipiatur, alterum minus. Qua ratione manifestum est nos tandem deventuros ad id, de quo aut nihil concipiatur, aut quod concipiatur se solo. Quod ultimum cum sit id cui reliqua priora accidant, substantia dicetur, de qua idcirco aut nullum habebimus conceptum, eritque mera vox, nihil significans, aut habebimus conceptum qui unum quid repraesentet.