Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/226

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

Qcilmlg au bc Solber. 213

aequalia eenseantur. Quae omnia jam dudum innueram, ne thesin Iicet prima fronte a plerisque admittendam precario prorsus assumsisse viderer, eaque rursus attingo’ non renovandi priora studio, sed ut pulcherrimae rei fontes intimius cognoscantur constet que principia naturae non minus metaphysiea quam mathematica esse, vel potius causas rerum latere in metaphysiea quadam mathesi, quae sestimat perfectiones seu gradus r ealitatum. Desideras postremo, Vir Nobilissime, Substantiae activitatem ex se non tantum velut a posteriori fut vocant) et ex eo probari quod ab alia creata substantia nihil accipere potest, et agit tamen ut experientia constat, sed etiam a priori seu ex ipsa substantiae natura derivari. Verum ita vides constituendam prius esse Substantiae définitionem ac de ea nobis conveniendum, quod etsi non exiguae fortasse opérae, non tamen fateor sine opérae pretio forêt. Itaque libenter ingrediar hunc eampum, si me velis adjuvare in bac inquisitione (quod pro acerrimo ingenio tuo pulchre potes) et quid per Substantiam intelligas cujus activitatem demonstrari velles, vel nominali descriptione indicare, ne de rebus diversis Andabatarum more pugnemus. Philosophi olim in définiendo non admodum oecupabantur. Sois Spinosam nuper eam dedisse définitionem substantiae quam nemo agnoscit, atque ita ad rem pertinentia non comprobasse. Qui in ipsum seripsere, nescio an dederint rectiorem, neque enim licuit scripta eorum attente examinare. Ego etsi mihi aliquid constituisse videar, velim tamen cognoscere quantum oonvenire possit cum sensu Tuo. Caeterum quia Refutatorum Spinosae mentio incidit, quaerere à Te libet, quidnam illud sit quod forte in Bayliano Dictionario multis rebus egregiis referto legi : Bredenburgium vestratem prius réfutasse Spinosam édito libello, deinde altius méditantem eo tandem devenisse ut videretur sibi Spinosae ratiocinium ad verae demonstrationis vim revocasse, eaque re turbatum amicorum opem solvendo nodo frustra implorasse. Cuperum deinde scriptum Bredenburgii solis amicis destinatum edidisse, unde inter ipsos lites natas et Belgico sermone ventilatas. Itaque nosse optem ubi extet Bredenburgianum ratiocinium aut quomodo haberi possit. Quod superest vale et fave. Dabam Guelfebyti 6. Septembr. 1700. .Îs ;.