Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/225

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

212 Qcilmig au bc Bolber.

que in corpore C, loco autem elastrorum tensorum corpora L, M, N, 0 movebuntur celeritatibus ut 4, ita ut directiones ipsorum sint respective parallelae ipsis C P, LQ, MR, RN ; sie tota vis corporis C translata erit in quatuor corpora ipsi aequalia, singula dimidia ipsius celeritate mota, tantumque à Dno. Joh. Bernoullio assumitur lex concursus obliqui, a plerisque ni fallor admissa ; a me praeterea assumitur corpus in aliud aequale quiescens directe incurrendo ad quietem rédigi totamque alteri celeritatem suam dare, quae itidem non experimentis minus quam communi assensu comprobantur. À Te vero, Vir eximie, praeclare ostensum est, sive Elastro adhibito sive ejus loco corpore aequali, non posse non in absurdum incidi hypothesi communi, quae vires corporis celeritate simpliciter aestimat. Et ausim facile contendere, nullam praeter nostram Hypothesin (quae una vera est) variis varieque intricatis casibus quos olim multimodis tum in concursu obliquo tum in aliis tentavi, esse satisfacturam. Interim haec quae véritatem optime comprobant et contraria ad absurdum rédigunt, cum tamen specialibus assumendis indigeant velut gravitate, elastro, concursu obliquo, non satis aperiunt fontes causasque, quod sola facere potest mea actionis sestimatio, quam Tibi jam arridere non dubito, cum illud pulcherrimum appareat dum cadem servatur quantitas virium, etiam eandem aequalibus temporibus quantitatem Actionis motricis in universo conservari : quod Cartesius velut per nebulam cum transvidisset expetisset que, non bene est assecutus, celeritate pro viribus substituta et momentaneo pro actione temporali accepto. Agnosces etiam, opinor, nihil esse magis rationi consentaneum, quam ut tanto major actio censeatur quae idem citius praestat, et ut actio duas leucas duabus horis absolvens dupla est (extensive) actionis unam leucam una hora absolventis, ita banc duplam esse (intensive) actionis unam leucam duabus horis absolventis, et proinde primam actionem tertiae esse quadruplam, atque adeo actiones quae aequalibus temporibus peraguntur, esse ut.quadrata celeritatum, nimirum ut vires ; sunt enim actiones in ratione composita virium temporumque. Neque intensivam sestimationem hic esse excludendam, cum duas actiones idem temporibus inaequalibus praestantes differre manifestum sit, et differre in majus seu gradu, quando solum per unam rem simplici magnitudine differentem, tempus scilicet, distinguuntur, unde nullus fut fieri posset si alia forte adhuc adessent discrimina) locus est compensationi. Neque adeo patitur généralis et ut sic dicam metaphysica sestimandi ratio, ut talia