Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/224

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

Ycibnlg an bc lšolber. 211

officia aulica et amicorum congrèssus et nocturnos labores ut varia scripta delinearentur promovendae, formandae, instruendae Societati, ita tempus elapsum œt ut nihil pene mihi, nihil colendo cum amicis literario commercio superesset. Nam et plerumque aulam secutus sum in vicinas villas, et saepe vix una alterave post mediam noctem hora domum redii, quibus sum non parum defatigatus. Sed me solor successu, quem et apud amicos excusationi meae profuturum spero : nec ante sum Berolino digressus quam expedita fuere plerumque omnia, signatae literae Electorales fundationis, lustructio Generalis Societatis comprobata apud eos qui plurimum possunt, et quod non postremum est, coeptum aliquod observatorii aedificium, expeditaque quaedam privilegia per omnes amplissimas Electoris terras valitura, unde processu temporis fundus aliquis nascatur Societati, quo observationes physicae mathematicaeque et observationum instrumenta parari, typographia instrui laboresque maxime necessarii aut profuturi juvari possint. Porro me etiam absentem voluit Serenissimus Fundator curam habere Societatis et si quid opus, ad eum referre, honorifico in eam rem diplomate dato. lta babes, Vir Nobilissime, acta mea quae Tibi publicis commodis et cultui véritatis tantopere intento, spero grata atque accepta fore. Quin etiam ab ope tua consilioque mihi plurimum promitto. Vides enim non tam nostram aut Brandeburgicam quam geueris humani rem agi, cujus interest rerum potentes excitari ad tam nobiles curas, darique opéram ne in irritum cadant, si qui illis feliees impetus venere. Porro inter eos qui utifia consilia auxiliaque afferre possint, vix quenquam temere Tibi anteponam, et magnis documentis expertus Tuum véritatis amorem non dubito quin et velis. Haec itaque accipies non in id tantum ut Tibi me purgem, sed etiam ut ne nescires, quae mihi mehercle non magis ad me quam ad Te pertinere videntur. Nunc ad Tuae Epistolae argumentum venio. Ac primum non magis mihi gaudeo, quam Tibi gratulor repertam veritatem et comprobatas meas sestimandarum virium leges. Elegantissime Dn. Joh. Bernoullius monstravit*), quomodo corpus celeritatis ut 2 seu secundum nos virium ut L, eas quatuor incursibus in Elastra obliqua consumat. Quodsi in schemate ejus pro Elastris L, M, N, 0 tecum ponamus corpora quatuor ipsi C per omnia aequalia et quiescentia, in quae ea qua in Elastra obliquitate incurrat corpus C, idem prorsus erit elfectus motus- :.Î..¢- : ii*› @ich bic Bcilagc gu bem Ødmibcn Sub. $¢rnoul1i’6 an Ycibnig nom 6. flprii 1700, H'