Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/182

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

Sîcibnig an bc Boiber. 159

per saltum mutationes confutat, nec puto rationem a priori aiîerri posse contra saltum de loco in locum, quae non et militét contra saltum de statu in statum. ` À

Modum quo regulas motus binorum corporum concurrentium ex destructione motus per conflictum et restitutione per Elastrum deducis, puto esse rectissimum, si modo uberioris intelligentiae causa accedat, quemadmodum jam inter nos convenit, utrumque fieri successive ex lege acquilibrii interventu virium mortuarum. Et miratus saepe sum Hugenium nostrum aliunde ista quam ex Elastro deducere sperasse, quod tamen ut recte mones non potuit quin tacite supponeret. Libellum ejus de Motuortasse aliquando, si vobis ita videbitur, quibus scripta sua testamento credidit, possem addere dynamicis meis, et tam praeclaro emblemate exornare opus meum, favente connexione rerum et similitudine argumenti, utileque ac jucundum erit diversos processus inter se conférre. Quoties plura duobus corpora simul concurrunt, non videtur mihi véritatem satis assecutus, id enim colligo ex propositione quadam, quam assumit in libro de Lumine, quae mihi vera non videtur. Caeterum quod ista virium sestimatio omnibus corporibus applicari possit, nunc quidem confirmo satisfaciendo difficultatibus quae contra opponi possunt. Nempe hypothesi mea, quatenus corpora perfecte elastioa non sunt, vis intestinis partibus quae et ipsae Elasticae sunt recipitur neque adeo périt, sed tantum sensi}›us subducitur, quae quidem consuetudini naturae et ordini id est ex]›erientiae et rationi consentanea esse non negabis. Nec sine Elasmate axiomata aut vitandorum saltuum aut conservandarum virium tam absolutarum quam respectivarum vel conciliationes Iegum vis mortuae et vivae compositionisque motuum cum quantitate virium obtineri possent. Et vero ista non nisi ex lege ordinis supremi demonstrari possunt, neque enim sunt absolutae necessitatis, ut contrarium implicet contradictionem. lnruumerabilibus modis poterat constitui~ systema rerum, sed praevaluit, quod tnajore ratione nitebatur. Substantiae tamen activitas niagis est metaphysicae necessitatis, et locum ni fallor habitura erat in systemate quocunque. Extensione sola non puto constitui substantiam, cum conceptus ex-Lensionis sit incompletus : nec arbitror extensionem per se concipi, sed èsse notionem résolubilem et relativam ; résolvitur enim in pluralitatem, (tontinuitatem et coexistentiam seu existentiam partium tempore uno eodemque. Pluralitas etiam numero inest, continuitas etiam tempori et uiotui,