Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 1.djvu/99

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

pariem ibi nasci largior, non omnes, cujus rei sequens non procul Moguntia experimentum non ita dudum coeptum accipe. Fontera quendam novum reperlum dominus fundi perficere cogitabat. Jubet igitur, lulum omne effodi ; quo facto in arenam incidit nullius sensibilis humiditatis ; fons plane evanuit, mane locus vaporibus e sabulo assurgentibus appletus erat, luto ergo rursuin superjecto et solidato fons rediit, quod videtur confirmare sententiam Basilii Valentini ; magni inter cbymicos nominis scriploris, vaporibus fumisque e terrae penetralibus surgentibus et fontes et roetalla mineraliaque gigni, illas vero exhalationes ad continuandam naturae circulationem, aere (ex exhalationibus) et mari (e fontibus coilecto) in terram redestillantibus matri suae reddi, solis prius sulphure repetendi aliquando, cum novam in terrae visceribüs reactionem sive displosionein fecerint, ascensus causa, impraegnatas.

De caetero utinam post opera Tua edita spicilegium adhuc aliquid Meditationuin Tuarum sperare liceat, praesertim cum non dubitem, tot novorum experimentorum, quot ab aliquot annis vestri aliique sane egregii produxere, plerorunique excogilatas Te rationes habere, quas non perire interest generis humani. De natura mentis utinam etiam aliquod distinctius dixissesi Quamquam enim recte definieris sensionem reactionem permanentem, tarnen, ut paullo ante dixi, non datur in rerum mere corporearum natura reactio permanens vera, sed ad sensum tantum, quae revera discontinua est, novoque aiiquo externe semper excitatur. Ut proinde verear, ne, omnibus expensis, dicendum sit, in brutis non esse sensionem veram, sed apparentem, non magis quam dolor est in aqua bulliente : et veram sensionem, quam in nobis experimur, non posse solo corporum motu explicari. Praesertim cum illa proposilio : omnis motor est corpus, qua saepe uteris, non sit, quod sciam, unquam demoostrata. Sed quousque Te nugis meis onerabo. Desinam igitur, cum illud testatus fuero, et profiteri me passim apud amicos, et DEO dante etiam publice semper professurum, scriptorem me, qui Te ei exactius et clarius et elegantius philosophatus sit, ne ipso quidem divini ingenii Gartesio demto, nosse nullum. Idque me amice optare, ut, quod Gartesius tentavit magis, quam perfecit, felicitati generis humani in firmanda immortalitatis spe. Tu qui omnium mortalium opiime poteras, consuluisses. Cui rei supplendae DEUS Te quam diutissime servet. Vale faveque etc. Mogunt. - Jul. 1670.