Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 1.djvu/88

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

amare, id est omnes amare, id est justum esse. Si plures juvandi sibi obstent, praeferendum esse, unde sequatur bonum in summa majus ; binc in casu concursus, ceteris paribus, meliorem, id est publice amantiorem. Nam quod in hunc conferetur, muHiplicabitur reflexione in multos, ac proinde hunc juvando juvabuntur plures ; imo in Universum, ceteris paribus, praeferendum, qui jam tum melius habet. Ostendetur enim, juvare non additionis, sed multiplicationis rationem habere. Jam si duo numeri, alter altero major, per eundem multiplicentur, plus addet muUiplicatio ad majorem, 5 muH. per 2 fac. 10, mult. per 2 fac. 20 ; 6 muH. per 2 fac. 12,’ muH. per 3 fac. 24, patet, accessionem ad 5 esse 15, ad 6 esse 18. Plus ergo in summa lucramur muUiplicando numerum majorem pr eundem multiplicatorem : quae differentia inter additionem et multiplicationem magnum etiam habet usum in doctrina justitiae. Juvare autem esse multiplicare, et nocere dividere, ratio est, quia qui juvatur mens est ; mens autem omnia omnibus applicare utendo potest, quod est in se invicem ducere seu multiplicare. Fac aliquem esse sapientem ut 3, potentem ut i, erit tota ejus aestimatio ut 12, non ut 7 ; nam quovis potentiae gradu sapientia uti potest. Imo in homogeneis, qui centena aureorum nummum millia habet, ditior est, quam sunt centum, quorum quisque habet mille. Nam unio usum facit ; ipse lucrabitur etiam quiescendo ; illi perdent etiam laborando. Semper ergo praeferendus in juvando est, cum par indigentia est, sapientior, et si hoc par videa-. tur, fortunatior, quasi cui Deus faverit. Nam etiam aptum ad sapientiam nasci, fortunae, id est Dei munus est. Hinc dominium rerum vel a felicitäte invenientium, vel industria elaborantium. Etiam possidens praeferendus, quasi prior fortuna. Contra in casu concursus duorum ad damnum ideni, seu quoties de amittendo nocendoque quaestio est, praeferendus is, qui in culpa est ei, qui in dolo est ; et qui in casu seu infortunio est, utrique. Nihil est pene, quod ex his non deducatur. Etiam illud : eum demum principem vere hero6m esse, qui materiam gloriae quaerat in felicitate generis humani. Hujus ergo praedestinationis doctrinam ex his principiis brevi schediasmate complexus sum, curavique, ut a nonnullis omnium partiuip Theologis per Germaniam insignibus examinaretur, alio scilicet alium, omnibus auctorem ignorantibus. Spondetur, quod mirens, consensus undicunque. Scilicet maximae Utes certis constitutis definitionibus vocabulorum nuUi parti displicituris tolluntur.

Restat ut de Eucharistia dicam. Anni sunt quatuor, quod ill. Boine-