Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 1.djvu/285

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

Qcilmig. 271

|am remitlo, gratiasque ago Viro Nobilissimo, quod scientiam meam ingeniosissimo, hoc invento augere non dedignatus fuit. Quod autem judicium meum ea super re insuper requirit, humanilalem ejus agnosco. Demonstratiosatis liquida est, et ex suppositis apte et concinne deflucta. De horum véritate dubitari non potest, cum posterius a magnis Mathematicis demonstralum sit, prius autem ex ipsius figurae inspectione patoat. Est enim finea CD a rotatione arcus quadrantis ADC descripta, adeoque ipsi aequalis. De celero gratulor Amplissimo Viro de tam nobili invento, quod vel solum summis quibusque Mathematicis illum acquiparandum docet.

lx.

De iis quae per se concipiunturf),

Septembr. 1677.

Ipsum esse videtur per se concipi. Ponamus enim concipi per alia, ut a et b, videtur de his ipsum quoque esse posse concipi, quod absurdum est. Existentia ergo est notio incomposita, sive irrésolubilis. Quemadmodum existentia per se concipitur, ita videtur etiam per se concipi essentia seu realitas in génére, sive possibilitas [vel intelligibilitas]. Omnes res lnabent aliquid commune, ipsam scilicet Essentiam seu realitatem. Omnes res bomogeneae sunt quoad essentiam seu realitatem, uti omnia corpora sunt homogenea quoad molem.

Discrimen realitatis et essentiae. Eadem est in omnibus realitas, non vero cadem in omnibus rebus essentia.

Quoniam realitas in omnibus una, essentia diverse, ideo id, in quo distinguuntur, non debet continere realitatem, siquidem positivum e st. Nam contineat, differentia ipsorum A. et B. continent iterum realitatem, ideo non erit diiferentia mera. Ergo pnra seu mera duarum rerum diilerentia, in qua scilicet nihil sit amplius commune, nullam continebit realilalem absolutam.

— Brevius et clarius. Sint duae res A. B. utique distinctae ; assignetur ergo tum quod est in ipsis commune, tum quod est in singulis, seu differentia pura, nihil amplius commune continens : ajo, différentiam puram non) êtubic 9cil›ni3mB.