Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 1.djvu/283

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

Ycibnig au (Edbarb. 269

ipsum déterminat, etiam alia omnia delerminare, adhuc debilior minusque elaborata videtur. Nam huc redit : Ens se ipsum déterminans ad omnia quorum capax est, non est corpus. Ergo Mens etc. (Assumitur ergo, quod minime demonstratum est, omnem substantiam esse Mentem vel Corpus.) Porro quia Mens, nec Mens quaelibet, ideo crit Mens aliqua in particulari ; quae alia ergo quam perfectissima ? (quam possibilem esse, eo quem dixi paralogismo probare conaris). Sed hoc non sequitur : potest enim Menti perfectissimae cum aliis quihusdam mentihus commune esse, ut se ipsam ad omnia quorum capax est, déterminet. Nec enim statim perlectissima erit, quae se ipsam déterminat, quia fieri potest, ut alia detur perlectior, se etiam ad omnia quorum capax est, delerminans. Nam perlectior Mens cum plurium capax sit, se etiam ad plura déterminabit. At vero, inquies, Mens perfectissima est omnipotens ; ideo omnia alia potest, seu détermin t. Ergo non possunt esse plures mentes se delerminantes. Respondeo, non esse probatum talem Mentem perlectissimam possibilem esse, et praeterea sulficit ad perfectionem mentis, ut omnia sciat, omniaque quae velit, possit. Hinc vero non sequitur, omnia posse, quia non omnia volet, neque enim volet, quae non esse in potestate intelliget, id est, non volet ea déterminare, quae jam per se déterminantur. Ratiocinatio 7) supponit tale Ens perlectissimum, a quo scilicet omnia sint, possibile esse, ideoque non indiget peculiari responsione. Haec sunt quae per compendium tuis ratiocinationibus reponi possunt, ut quicquid mihi adhuc scrupulum moveat circa rei summam, velut in Tabula depictum videas. De reliquo niulta a te pulchre dicuntur, quae nunc non attingo. Multa etiam passim inspergis, quibus assentiri non possum : quale illud est Cartesianum, quod aeternae véritates sint a voluntate Dei, quod mea sententia aut error est, aut logomachia. Multa praeclara affers de natura actionis, potentiae, necessario, immutabili, aeterno, voluntate, cogitatione, voluptate, dolore, quae laudanda, non réfutanda sunt. Passim tamen annotavi nonnulla, quae tibi, opinor, non ingrata futura, eaque tibi alias mittam, vel ideo ut amphorem habeas matériam ingenii dotes explicaudi. Ego in summa illud arbitror, Cartesium, quod maxime in hoc negotio desiderabatur, possibilitatem Entis perfectissimi probare, ne aggresè sum quidem ; itaque quod a te hoc loco factum est, ’non pro Gartesiano a me haberi, sed pro tuo. Nam quod Cartesiana méthodo id a te lactum ais, non capio. Quid est enim, obsecro, illa toties a nonnullis jactata méthodus Cartesiana ? et quid habet quod nos alii ignoremus, aut quo non omnes bene