Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 1.djvu/274

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

260 @clbarb an Sleibnig.

déterminatas nullamque contradictionem involventes naturas, ex. gr. naturam trianguli, circuli, quadrati, matériae, mentis etc. Ergo Deus actu existit, sine cujus voluntate nulla déterminata natura, nihil possibile esse potest. (ltidem ex demonstratis.)

4. Ego actu intelligo multas véritates, ex. gr. omne totum esse sua parte majus, omne triangulum hahere tres angulos duobus rectis aequales, et similia. Ergo Deus actu existit, a cujus voluntate omne verum pendet. (Ex demonstratis.) ’.

Ita ergo demonstratum est, Deum actu necessario existere, non solum ex natura Dei, sed etiam ex natura illarum rerum, quae sunt à Deo. Sed si quid forte in iis, quae tertio et quarto loco dixi, desideraveris (quamquam non video, quid desiderare possis), primum saltem et secundum argumentum ila erit comparatum, ut id nulla vi moveri aut labefactari possît, quin simul omnis véritas, omnis perceptio, ipsa mentis nostrae existentia moveatur, et in dubium vocetur.

Nunc propositum alio modo obtinobo. Docet S. Scriptura, Dei existentiam ex existentia rerum illarum, quae sunt in hoc mundo, colligi et demonstrari posse. Quaeritur, quo pacto id fieri possit. Ego id longe aliter faciam, quam communiœr id fieri solet. Cogita ergo, quid sentiendum sit de hoc argumento :

Mens nostra actu existit.

Quia quicquid actu cogitat, hoc est, intelligit et vult, illud actu existit. Nihili enim nulla sunt realia attributa.

Ergo vis illa, per quam actu existit, actualis esse debet. Quaero vim illam, non solum a qua mens mea existere ooepit, sed etiam per quam actu jam existit, et ad omne id, quod habet, déterminatum est. Hoc enim esse debet a vi, quae actu etiam jam existat. Quae enim vis actualis non est, ab illa nihil actuale esse potest. Et quod olim mens mea exstitit, inde non sequitur, quod jam etiam actu existere debeat. Unum enim temporis momentum ab alio nou pendet89). Adeoque quod 89) Hoc etiam paralogismi suspectum est. Videtur enim ex rei existentia semel posita necessario sequi continuatio. Ponamus enim exstingui, nulla ratio erit, cur hoc momento, non alio (nisi aliquid externum superveniat), ergo nullo modo exstinguetur. Et si hoc praesenti momento exstinguitur, cur non jam aliquo praeterito ? Quod ergo dicitur, unum temporis momentum ab