Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 1.djvu/272

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

258 @dbarb au Ycibnig.

vel bonum esse vultsö), idée aliquid ens vel verum vel bonum est. In Deo igitur intelligere et velle ne eogitatione quidem distinguuntur ; sed Deus est voluntas intelligens, et intellectus volens, adeoque actus omnino purissimus et simplieissimus, sen agens purissimum et simplieissimum. Haec de mente perfectissima. Nunc videhimus, ’

An ens simpliciter perfectissimum implicet contradietionem ?

Ita argumenter :

Mens perfectissima, qualem explicui, non implicat bontradictionem. At mens perfectissima est ens simplieiter perfectissimum. Ergo ens simpliciter perfeclissimum non implicat contradictionem. Probatur minor :

Quicquid uno et simplicissimo eodemque efficacissimo voluntatis suae actu non solum semet ipsum ad omne id, quod est, necessario, immutabiliter et aeterno, sed etiam res omnes a se diversas, carumque existentiam, quin et ipsam illarum naturam, possibilitatem, et in universum omne verum et bonum ita ut vult delerminat, illud omnes omnino habet perllectiones, omnes realitates, seu simplieiter nibil de non ente participat, adeoque est simpliciter perfectissimum (ex définitione).

Talis est mens perfectissima (ex demonstratis). Ergo.... Consideremus jam omnia, quae ad probandam existentiam hujus entis simplieitér perfectissimi, hoc est, Dei adduei possunt. Et. 1. quidem ex ipso primo eonceptu Dei immediate deducitur existentia I

86) Ego bas sententias et phrases non tantum puto esse absonas, sed et perieulosas ; inducunt enim Deum qui non sit dignus amore : neque enim bonus atque justus dici potest, si nulla est constans ratio bonitatis et justifiae, quam non ipse pro lubitu fecerit. Neque Iaudari meretur propter ea, quae fecit ; nam si laudari meretur propter ea quae fecit, sequitur ea quae fecit esse meliora, quam si aliter fecisset, quod est contra hypothesin, quae ponit, hoc ipso, quia feeit, fieri bona ; ergo si aliter fecisset, essent aeque bona, non ergo alia aliis meliora. Praeterea Deus utique non est auctor suae naturae, seu non se volendo possibilem reddidit ; ergo natura ejus non est hona, neque vera, si quidem omnis bonitas, véritas, perfectio à Dei voluntate est. Ergo neque amari neque honorari meretur. Quae sunt certe plus quam nhsona.

I