Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 1.djvu/271

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

@dbarb au ilcibnig. 257

in suo Jove, quem Stygi alligabant aut fato9’). Quid enim aliud est, aliquid per absolutam Dei potentiam fieri non posse, aut aliquid ita verum vel falsum esse, ut id ne quidem per absolutam Dei potentiam aliter sese babere possit, quam Deum alligare ad ens aliquod åmnino immutabile et independens 92), a quo ipse dependeat, et in quod ipsi nihil potestatis compétat. Quod omnino conceptui mentis, omnes in volendo perfectiones habentis, repugnat93). Ex dictis patet, esse aliquid dissimilitudinis in coneeptu intellectus et voluntatis nostrae et divinae. ln nobis intellectus quodammodo prius concipitur voluntatefl). Prius enim intelligimus seu rem concipimus, quam volumus, hoc est, quam aliquid circa illam déterminamus. Batio est, quia nullum ens, nulla véritas, nullum bonum ut a nobis pendens, sed ut aliquid in re positum, in quod voluntas nostra nihil potestatis habeat, concipitur. Nihil enim ideo ens aut verum aut bonum est, quia nos id ens aut verum aut bonum esse volumus, sed quia aliquid ens est, adeoque positivum conceptum involvit, ideo nos ilIud.percipimus, et quia aliquid in alterius idea contineri aut non contineri videmus, ideo illud affirmamus aut negamus, et quia aliquid ut bonum nobisque conveniens intelligimus, ideo illud appetimus. Prius ergo aliquid percipimus, quam nos circa illud déterminamus, seu volumus. ln Deo vero intellectus et voluntatis actus omnino simul concipiuntur, ila ut unus altero ne ratione seu cogitatione quidem prior intelligaturfiå). Deus enim non ideo aliquid ut ens vel verum vel bonum percipit, quia aliquid in se et sua natura tale est, sed quia Deus aliquid ut ens vel verum vel bonum percipit, id est, quia aliquid ens vel verum 84) Minime : quia illi non possibilitates, sed existentias rerum non Deo, sed necessitati rerum subjiciebant.

82) lmo, est alligare divinam voluntatem ad divinum intellectum. 83) Minime, ut ostendi, neque enim perfectionem voluntatis tam latam iingere debemus, ut ea velit, quae intellectus non capit. 84) Etiam in Deo intellectus natura prior voluntate, quia nihil Deus vult, quod non intelligat, et multa intelligit quae non vult. Voluntas est quaedam conséquentia intellectus. Vult enim Deus, quicquid perfectissimum esse intelligit. Voluntatem inducere, quae non supponat intellectum voliti, est ludere in vocabulis. ’ `

85) Minime vero. Nam semper formaliter diiferunt intelligere et velle ; aut nescio, quid sit intelligere, quid sit» velle. 17