Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 1.djvu/259

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

Gîdbarb au Sleibnig. 245

terminare, a semet ipsa in aliquam rem tendere et ferri potest, alia vero id non potest, sed omnes suas déterminationes ab alioaccipere debet, dividendam esse suhstantiam in activam et mère passivam. Et cum agere seu esse activum negari possit, non negato primario attributo matériae, recte affirmo, matériam esse substantiam illam mère passivam 49). Contra cum intelligere et velle, qui sunt actus mentis, idem sit quod agere, dico mentem esse substantiam illam activam 50). Praeter matériam et mentem enim nulla alia est substantia nobis nota. Porro cum activum iterum dupliciter intelligatur : unum, quod cum alterius concursu agit ; alterum, quod est pure activum, seu vi sua, sua sponte, citra ullius alterius rei concursum sese agit, fert et déterminat, id quod actum purum voco ; banc dico mentem perfectissimam, illam vero imperfectam.

Deinde quemadmodum clarum et distinctum’ conceptum habemus entis a se et ab alio, ita etiam habemus clarum et distinctum conceptum entis necessarii et contingentis, immutabilis et mutabilis, aeterni et non aeterni. Quod ita intelligitur. Ens necessarium vulgo dicitur, quod necessario existit, sefl quod ita existit, ut non possit non existere ; contingens vero, quod aut non existit, cum tamen existere possit, aut cum existat, potest tamen et non existere. Sed hae sunt tantum explicationes ipsarum vocum necessarii et contingentis, quas Logici descriptiones nominis vocant, non minus, quam si quis diceret, ens a se esse, quod a se existit, seu quod non existit ab alio, ens ab alio, quod a se inso non existit. Hae enim tantum sunt voces unum et idem significantes. Quaeritur autem, quaenam sit vis his vocibus subjecta ? seu quam rem voces necessarii et contingentis involvantî Quemadmodum itaque esse a se id dicit, vi sua, seu citra ullius alterius rei concursum sese ad omne id, cujus quid capax est, [erre et determinare ; ita si voci necessarii vis aliqua subjecta est, illud eus dicetur necessari um, quod vi sua seu citra alterius rei concursum ad omné id, cujus capax est, ipsa re seu actu sese fert et determinat. Quod facile patet. Vulgo describitur ens necessarium, quod ita existit, ut non possit non existere : quae est descriptio nominis, uti dixi, remque ipsam non explicat. Attendatur jam ad explicationem rei, quam ego dedi, et manifestum erit, alio modo, ’ quam quem explicui, concipi non L9) Et fortasse plures aliae.

50) Vel saltem ex carum numero.