Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 1.djvu/258

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

244 @dbatb au iïcibnig.

volens, seu percipiens et eligens. At percipere et velle est semet ipsum determinare seu a semet ipso in aliquam rem tendere et ferri ; seu perceptio et volitio sunt actus et déterminationes, quas mens a semet ipsa et per semet ipsam producit. Posterius, rempe vi sua, seu nulla alia re a se diversa concurrente, sese determinare seu agere, ad mentem in communi non pertinet, quia id negari potest, non negato attributo mentis primario. Fac enim aliquem cum concursu alterius intelligere et velle, eo ipso non negatur illum intelligere et velle. Ergo a se existere seu vi sua et citra alterius rei concursum sese ad omne id, cujus capax esse intelligitur, déterminare non est attributum mentis in communi. Et tamen est attributum alicujus mentis (ex demonstratis). Pertinebit ergo ad mentem aliquam in particulari. Ad quam autem nisi ad mentem perfectissimam ? Quid est mens perfectissima ? Illa, quae habet omnes realitates, quas menti alicui competerc posse, clare et distincte intelligi potest. Hic Tibi do conceptum mentis perfectissimae. Cogita jam, an ille contradictionem involvat. Nam si non involvit, erit ille conceptus entis simpliciter perfectissimi quem Deum voco, uti mox demonstrabitur. Conceptum illum mentis perfectissimae, quem dedi, nullam contradictionem involvere, ita probo : quia non est compositus ex duobus conceptibus sese mutuo tollentibus. Conceptus enim mentis non involvit contradictionem. Quod in mente Tua experieris : quae si contradictionem involveret, sine dubio non esset. Neque hoc : habere omnes realitates, quarum mens aliqua capax esse potest, cum conceptu mentis pugnat48) ; sed e contrario, habere aliquam realitatem, cujus nulla mens capax esse potest.

Ex dictis patet, quemadmodum considerando, .quod quicquid ut substantia concipitur, illud concipitur vel ut extensum et capax omnium illarum déterminationum, quae ex extensione fluunt, vel ut cogitans et capax omnium modorum cogitandi, substantia dividitur in mentem et corpus ; ita eodem modo clare et distincte intelligendo, quod alia substantia semet ipsam de-48) ln hoc est aliquis paralogismus occultus. Non enim necesse est, aut certe nondum probatum est, intelligi posse mentem, cui omnia compelaut, quorum mentis natura capax est. Potest enim haec mens hujus, illa alterius csse capax, sed nondum patet, dari posse mentem, in qua omnia illa simul sint collecta ; quamvis enim singula consistere possint cum natura mentis, dubilari tamen potest, an consistere possint inter se.