Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 1.djvu/246

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

tatio. Nemo enim dolet, aut animo aegro est, quin sentiat et cogitet. Qui sensus seu eogitatio si in se consideretur, praeoisa illa aeerbitate seu amaritudine, quam dolor involvit, perfectionem involvit, quia est eus aliquod reale se positivum : ergo et perfectum, sicut explicatum jam est. Deinde dolor involvit praesentiam alicujus rei, quam nolumus, aut absentiam rei, quam volumuslfi). Atque hoc modo négationem involvit adeoque imperfectus est. Quaeres, quam négationem ? Dicam. lmbecillitatem potentiae voluntati nostrae adjunetae. Si enim omnia, quae volumus, possemus, nunquam doleremus. Sed cum voluntas nostra latissime pateat, potentia autem eidem adjuneta valde infirma sit et imbecillis, ita ut ea, quae volumus, adduœre, et quae nolumus, abigere semper non possimus, ideo mens nostra hujus imbecillitatis sibi conscia dolet 17). Patet ergo, quo paeto dolor de non ente participet, seu quo pacto acerbitas seu amaritudo doloris a non ente pendeat. Non mirum itaque, quod dolor ea ratione sit imperfcetio. Vidimus etiam, eur existentia sit perfectio. Neque hic ullam difficultatem esse arbitror. 10. Unum tamen videtur pro te responderi posse. Nempe id censendum esse perfectius, quod per se et ceteris extra ipsum paribus melius ac perfeetius est. Talis autem videtur utique existentia, tametsi enim dubium sit, an non sitmelius non existere, quam in summa infelicitate existere, fatendum est tamen, melius esse existere in statu indifferenti felicitatis atque infelicitatis experte (si quidem in eo, qui optandi 16) Eodem modo dolor involvit praesentiam rei, quam odimus, quod est positivum, aut ahsentiam rei, quam non odimus, quod est etiam positivum, quia duae négationes praesentiae et odii faeiunt aliquid quodam modo positivum. 17) Optime haec dieuntur, et verum est, conscientiam imbeeillitatis efficere dolorem, non tauien omnem, quod sie ostendo : dolemus, quod experimur imbecillitatem, hane experimur, quia non possumus abigere, quod abigere volumus. Gur vero abigere volumus ? Quia jam tum id nobis est ingratum. ldeo ingratum aliquid sentimus seu dolemus, antequam abigere conemur, ac proinde antequam imbecillitatis experimentum capiamus. Vera intimaque ratio doloris videtur eonsistere in sensu alicujus rei confusae ac perturbatae ae harmonie carentis. Harmonia autem est unitas in multitudine, ut si vibrationes duorum pendulorum inter se ad quintum quemlibet ietum eonSentiant. A

à›

C

3

ÈIl’

¢"BS

îll

ili

Ja st

, cm,

—i si-

...iii-

111 ur

1-, fière

— (Im.

(4 nr,

51116

858

iîi

4-flç