Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 1.djvu/210

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

1§ 6 Scilmig an (Soaring.

assumtis solvi possunt. Et contingere potest ut hypothesis aliqua haberi posait pro physiee certa, quando scilicet omnibus omnino phaenomenis occurnentibns satisfacit, quemadmodum clavis in cryptographicis. Maxima autem (post véritatem) laus est hypothèseos, si ejus opc institui possint praedictiones, etiam de phaenomenis seu experimentis nondum tentatis ; tune enim in praxi hypothesis ejusmodi pro véritate adhiheri potest. Sed longe adhuc abest ab hac Iaude hypothesis Cartesiana ; quemadmodum enim saepe primariis etiam Cartesianis in Gallia Belgioque objeei : nihil hactenus novi, Cartesianorum prineipiorum opo, in natura vel mechanicis artihus repertum est, imo nullus fere rerum egreginrum inventor fuit Cartesianus. Cartesiana autem principiu voco non ea, quae Cartesio cum Democrito communia sunt, sed ejus hypothesin physicam atque elementa. Cartesium tam subito tot asseclas nactum noli mirari. Nam si à Galilaeo abeas, neminem nostro seculo reperies, qui Cartesio comparari possit et ingenio in conjectandis nerum causis et judioio in sensis animi lucide explicandis et eloquentia facili in animis bominum élégantiorum capiendis. Aocedebat iama reconditioris rerum mathematicarum scientiae, quam etsi constat tantmn non fuisse quantam hodie sibi persuade ! Vulgus Cartesianorum, fuit tamen major quam in ullo alio illius temporis. Nam Vieta et Galilaeus obierant, cum Cartesius floreret. Praeteree tune plerique scholasticae studiorum rationis pertaesi ad libertatem aspirabant, cum Baoonus aliique animos jam praeparassentÿ Caeterum nec Galilaeus nec Cartesius nec Gassendus Aristotelicae doctrinae ignari eraut., Gassendus certe Veteres diligentius legerat quam plerique Aristotelioorum. Mihi nemo magis Aristotelioae doctrinae ignarus esse videtur, quam ipsi Aristotelici qui vocantur. Ego Aristotelis Organon et Bhetoricam et Civilia semper admiratus sum. Zoologica a péritis sestimari intelligo. In libris octo Physicae generalis pariter ac lihris de anima et Metaphysicis mnlta non spernenda esse puto. Sed lihros de coelo ac de génératione et corruptione magni faœre non possum, nec Te aliter sentire credo. Quod ais omnem illam novam philosophiam mox explosum iri a docta posteritate, minime verisimile est, si mundus ire perget qua coepit, nisi forte homines inventa fruge ad glandes et a rebus ad voees redituros putas. Quod non est metuendum nisi nova forte barharies ingruat, quae noctem inducat rebus humanis. Formes substantiales quis neget, id est ditferentias essentiales corporum ? Formarum ortum ex nihilo ais me tibi male alicubi tribuisse. Non memini uhi hoc fnriam. Omnia fieri Mechanice in natura, id est certis legibus