Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 1.djvu/196

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

182 Qcibnig an Gonring.

possumus mediocri prudentia, at sanitatis conservationem fere casui committere coguntur homincs in tanla verarum causarum ignorantia, quicquid etiam folicitas seculi jactetur. Quamquam enim multa élégantia detexerint Anatomici, pleraque tamen curiosa magis quam utifia videntur, et morborum origines non tam manibus quam accurata ratiocinandi méthodo assequi licet, quam si Sanctorium ex prioribus, Cartesium ex novissimis eximas, in paucis scriptoribus agnosco. Vellem Claramontii scripta Medica haheremus. Campanellae Medicinalia multa quidem babent ingeniosa, sed nihil tamen solidi st-ruunt. Si in Cnrdano praeœr mirabilem ingenii vim et rerum copiam quam in eo agnoscimus, etiam ratiocinandi sevéritas fuisset, restaurator Medicinae extitisset. Cartesius haud dubie et judicii vi et conjectandi felicitate plane mirifica maximis antiquitatis viris comparari potest, sed defuit illi rerum sylva. Nam Mathematicis et Mctaphysicis contemplationibus immerso et postca controversiis cum doctissimis aevi sui viris implicato, ut illis evenirc solet qui sectae autores haberi ambitiosius affectant, magnam temporis partem utilioribus debitam perdidit, et physicam suam non nisi experimentis in vulgus notis superstruere potuit. Sed quantum praestare potuisset, si vita diuturnior fuisset, libelli de meteoris, de passionibus animi, de homine ostendunt. Longe tamen ab illis absum qui per Galliam, Angliam Batavosque Cartesiani vocantur, viri sane ingeniosi, sed qui non nisi Cartesium suum legenles alios omnes contemnunt, quia ignorant. Physicum ejus Systema ingeniosum est hand dubie, sed parum exploratum, quia non nisi pro Hypothesi habe-ri potest, quales fingi possunt aliac multae, omnes phaenomenis vulgaribus utcunque satisfacientes, quemadmodum in Astronomicis. Fateor quidem in illis, ubi nulla spes est longius progrediendi, necessario sufficere debere Hypothèses, quia unius effectus variae sunt causae possibiles, sed ubi nobis permissum est ulteriora experimenta sumere, quîbus ex variis hypothesibus discerni possint verae a falsis, quemadmodum in re medica, quippe circa nos ipsos versante, fieri posso arhitror, ibi non recte in Hypothesi sistitur. Optarim ergo delineari aliqua Medicinae elementa a viro artis apodictirae périto, in quibus certa ab incertis séparentur et saltem ea quae cx datis certo asseri possunt, demonstrentur. Quod praestandi utinam tibi esset otium, facultatem enim Tibi esse et propemodum soii esse, non ignoro.

Expectamus hic Dominum Nicolaum Stenonium, natione Danum, religione hodie Pomanum, olim Anatomiao studio clarnm, éditaque Myologia et Ana-