Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 1.djvu/191

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

Ycibnig au Cïomriug. 177

eam rem collegit regulas, quibus vera a supposititiis discerni possint, quas lectissimis exemplis illustravitz non dubiw quin hoc suum institutum tibi quoque exposuerit, a quo et juvari potest. Sciunt enim omnes quantum tum in aliis multis rebus, tum maxime in hoc génére possis. Audio resumtum à Te opus de finibus imperii, quod haud dubie te dignum pariter et praesenti rerum statui congruum est. Si qua alia aut méditaris aut atfccta babes, eorum indicem aliquem cx Te discere opto, ut saltem interim nos spebpascamus. Ego certe non dubito quin multa habeas praeclara cogitata, quae nondum comparent in scriptis tuisj Ncque de rebus tantum civilibus aut Germanicis loquor, scimus enim ad. omnia pene studiorum généra exœndi ingenii tui vastitatem, et in religionis quoque negotio et in ipsa scieutia medica sive naturali multa minime vulgaria a te dici posse. Nescio an videris libellum quem P. Honoratus Fabry e Societate Jesu, Gallus natione, sed Bomae a multis annis agens, libro tuo quem Concussionem fundamentorum fidei pontificiae appellasti, opposuit. Autor est sine controversia eruditus et in variis scientiis etiam matbematicis ac physicis egregie versatus.

Cum tot annorum decursu partim experientia quam non négligis, partim medilatione qua imprimis 11818S, multa de re medica praeclara observare potueris quae certe ad hominum mullorum salutem conférre possunt, optandum est profeclo ut des opéram ne quicquam corum pèreat. Pro Iibello de Pace protestantibus danda gratias ago nomine Serenissimi Principis : eidem non ingratum erit, quicquid ei mittes, etiamsi contra Capucinos dirigatur, tametsi intellexisse se dicat, scribi a le quaedam acrius quam nonnulli desideraht aut necessitas postulet.

Si quid est in his locis, quo tibi opéram meamqirobare possim, id mibi ut imperes rogo. Vale interea iavêque etc.

¢- : Î>iμ -.vm.

Qeilmiå au (Soaring.

Hanoverac 29 Junii 1677.

Duae propemodum septimanae sunt quod ad TE literas dedi operculo inclusas, quod CI’“° Eisenbarto inscripseram. Eas non perlatas doleo satis 12