Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 1.djvu/185

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

Coming au ficibnig. [71

Frid. III. nomine Scholae Bononiensis ab Ant. de Strato Veteri elaboratam, a Goldasto et Bigaltio frustra quaesitam, a se feliciter repertam. In Be Medica prodière his nundinis obervationes Theod. Kerckerinck Batavi, multiplici doctrina reiertaeÿ Sed quid rofert, multa quotidie detegi, si ad usum, ` id est méthodum medendi non transferuntur ? Ampliss. Lasserus TE vicissim officiose salutat.¿Îu :

lv.

(Soaring au 2eilmi¿.*)

Literae Tuae ut omnes ita etiam quas ultimas dedisti longe mihi sunt gratissimae. Beferunt enim ingenium igneum et indefessum, nec intra unius alicujus doctrinae angustias sese continens : cujus generis perquam rarae sunt dotes. Ad hoc sentio non inter rudes conatus tua consistere, sed jam tum eximios fecisse in omnigena doctrina progressus, idque aetate perquam matura. Deum veneror, uti et.... **) et seros annos tamis ingenii beneficiis suppares in publicos usus tibi largiatur. Calcaribus non egere te gaudeo. Quod impetum luxuriantem animi ipsemet velis nonnihil refrenare, laudo plurimum. Et vero ita est. Refrenanda saepenumero sunt magis quam uigenda majora quaevis ingenia : quo et valetudini suae parcant ad annos prolixiores, et’ consulant famae in perpetuitatem. De tuis prudentiae juris ordinandae rectius studiis sententiam meam dixi jam tum ingenue, nec muto. Nisi scilicet accesserit Begum Principumque auctoritas, nihil etïeccris. Quod si tamen solito rectius imbuti fuerint animi eorum, qui Begentibus sunt in consilio, fortassis justa legum consti ; tutio tandem aliquando obtinebit. Tempus autem illius futurae fortunae definire non equidem ausim : imo audeo praedicere, brevi haud licere tale quidquam expectare. Nihilominus uti tu pergas bene, ceu coepisti, mereri de hoc utilissimo negotio, etiam atque etiam suadeo. Quae de motu in Naturali Philosophia corrigenda censes, ex parte nondum assequor, ex parte autem non possum non improbare. Ne quid scilicet dissimulem, equidem arbitror, id quod tu statuis omnem motum esse localem,

  • ) 2h16 bieiem üricfc gcbt berbor, bañ cin Ødbrcibcn ficibnigenâ feblt.
) Qin, attâgtlöîdytcfi ïfinrt ; bicflcitbt if ! vires 311 lcfen.