Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 1.djvu/182

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

168 £*¢il›ui3 an Gaming.

ui.

Eèibnig au (Soaring.

Acceptis literis Tuis non mediocriter gavisus sum, tum quod intelligerem

tanti Viri sententiam, tum quod ille non prorsus improbaret meam. Qui possem igitur non triumphare judicio Tuo, qui causam nostram a tot annis tanto cum applausu publioo egisti praeparastique animes melioribus paulatim accipiendis, neque enim ubique deliratur. lllud igitur prorsus assentior : prudentiam dicasticam seu artem judicandi in génére paucissimis regnlis absolvi, esse enim nihil aliud quam Logicam ad moralia applicatam. Perro ut Ars Experimenta faeiendi alia est a physica, ita ars quaestiones juris definiendi alia à Jurisprudentia ; tantum enim hae distant inter se quantum Logica serviens fita enim appellare malo quam cum Scholasticis Logieam utentem) à Scientia utente. Nihil enim aliud est haec generalis prudentia dicastica, quam vera, dialectiea juris, prorsus ut Logicam Theologicam non pauci, Logicam Medieam Methodistae, Logicam Mathematicam Algebraici Vieta, Ougthredus, Cartesius dedere. Praeter artem igitur interprétandi, probandi, ratiocinandi, conjectandi, séparatim ipsas ratiocinationes, ipsa juris theoremata, ipsas Jurisprudentiae conclusiones quaeri atque haberi debere, egregie animadvertisti, easque non singulares, non in personis, non in temporibus, sed in ipsa causa ~positas, id est ut pro Titio substitui Maevius vel Cajus vel quilibet alius, pro Roma Carthage, Hispalis vel quaelibet urbs alia possit, nisi scilicet vel personae vel loco sipgulare aliquod jus esse probetur, quod cum facti sit, nostra nune quidem nihil refert nisi cum oblato casu de illa persona illove loeo sermo est. Perro quantum differat Legislatoria prudentia a judiciaria, prudentissime à TE ubique animadvertitur, neque enim ita pronunciandum est judici, ut Leges essent seribendae, sed ut sunt scriptae. Sed quid si lex de proposito casu sileat, id est ut neque ea expresse contineatur neque inde conséquentia erui possit ? Tum quidem, opinor, non diffiteberis, ita esse judici pronunciandum, quasi extra Rempublicam, lectus arbiter inter duos nulla communione juris civilis eolligatos sententiam ferre deberet. Cum igitur in Republiea Germanica ita sit comparatum, ut cessante Jure municipali standum sit Juri Imperii nostri Universali scripto vel non scripto reeenti, oessanteque Jure Imperii nostri