Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 1.djvu/178

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

164 üoutiug au Qcilmig.

delectat, quod Juris doctrinam, quae sane utilissima est humanae vitae, in justam artem rédigere allabores : id quod tentavere hactenus pauci, praestitit quod sciam nemo. Quod meam in id opéram advocare volueris, id amori quidem tuo facile ignosco ; consilium tamen non possum non improbare, quoniam agnosco vires ingenii tantae rei neutiquam suppares. Ut proinde omnino alius tibi adjutor, si quo egeas, fuerit adeundus : egere autem Te tali aliquo, baud videtur, spectata vel illa eruditione tua quam literae exprimunt. Nec tamen ego saltim hactenus tuo desiderio defuerim, ut paucis meam sententiam tuae sestimationi submittam. Quod Prudentiam igitur ötxaœtxîp (nisi enim fallor, haec tibi praecipue animo est) attinet, est illa non unius modi, sed alia universalis, alia singularis. Perinde atque ars omnis, omnisque prudentiae cujuslihet species. Enimvero quae circa universalia occupatur sive ars sive prudentia, quodammodo scientiae est instar, neque ad singularia sese dimittit : eoque plnrimum differt ab artibus jam in actu rerum occupatis, aut prudentia quavis jam pragmatica. Hanc Prudentiam judiciariam adeoque scientiam judicandi respondendique de jure (quod reapse idem est) communem sive universalem, nescio num quis apta méthodo docuerit. Huc facientia tamen passim multa reperire est, ut proin non multúm forte difficile fuerit omnem illam doctrinam in unum cogere. Et vero videtur exigno id omne libello posse effici. Dixi ego breviler, de illa quid sentiam, cap. 3 libri de Civ. Prac. pag. 33. De jure naturae aut positivo aliquo civili agere, non est illius loci. Etsi enim in nullo judicio probe sese habente non sit judicandum secundum utriusque illius juris normam, videtur tamen huic quidem doctrinae ötxaortxï ; satis esse, si doceatur in génére, hoc aut illud agendum esse, idque pro usu reipublicae cujusvis. Cujusvis, inquam, non solius optimae et oinnibus numeris rectae, sed cujuslibet etiam alterius ab illo perfecto gradu multum licet deflexae, imo omnium etiam pessimae : quae legibus atque institutis non possunt non plurimum inter sese dissidere. Hanc universalem ötxaœtxfiv, si singulatim docueris, rem profecto praestiteris utilem pariter publico et privatim aeternae laudi.

Ab hac vero longo intervallo dissidet Judiciaria prudentia singularis. Est enim haec non una, sed pro diversa ratione singularum rerumpublicarum alia alque alia, ideoque multiplex, imo tantum non infinita numero, ut respublicae quoque singulares fere sunt innumerae. Enimvero requiritur quidam in judice aut Jurisconsulto ejusmodi pragmatico etiam illa scientia quam diximus judiciaria, neutiquam vero illam absolvit, sed juxta alia in ipso necessum