Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 1.djvu/176

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

162 Qeibnig au üonring.

tamen eam magis magisque. Nunc Jus publicum addere cogito, profanum pariter ac ’sacrum (quatenus huic aliter quam in conscientiam exécutio est). Juri autem publico et processum judicialem annumero, officiis enim Magistratuum erga Justitiam implorantes constat. De caetero in Jure publico faœor miras me tenebras sentire, praesertim cum fere tantum Jure non scrinto constet, et innumera sint magni momenti, usu tantum, quo nihil incertius et varium magis, définienda. Utinam Tuo consilio regi contingat ! ln libris tuis multum, fateor, luminis sed sese subito proripientis ac velut subterfugientis aspectum lectoris profani. Sed de bis ad TE aliquando distinctius, nunc quod coepi exequar, Tabula fundamentorum Juris confecta. Universas Juris Romani Leges ad suam singulas regulam, unde décidendi ratio pendet, reducere cogitat mecum Amplissimus Lasser, Consiliarius Moguntinus, Cancellarii quondam filius, vir diligentissimus ac Juris apprime gnarus. Nullam legem, nullam paragraphum omitti, suo omnes loco collocari, index velut proba quaedam assecuratoria ostendet ; Ita habebitur Digestio aliqua non terminorum Juris Bomani (quales sunt digestiones seu metbodi quae fiunt per divisiones et subdivisiones, Ramàeo more, quales Vulteii, Altbusii etc.), sed propositionum, nec verbalis, sed rationalis. Inter quas tantum interest, quantum inter méthodum Rami et Euclidis, quarum illa tantum disponit, baec simul demonstrat. Ex hac digestione rationali Legum omnium ex aliis Legibus pendentium (quales sunt digestorum pleraeque, non tam Juris novi constitutoriae, quam veteris interprétatoriae atque applicatoriae) rationes apparebunt. Ratio autem legis est instar mille commentariorum, quia huic omnis ejus interprétatio pendet. Nam omnis interprétatio constat ampliatione (ut vocant) ad casus similes, et limitatione in ordine ad dissimiles. Jam ampliatio fit ob eandem, limitatio ob cessantem rationem. lta babes, Vir Amplissime, rationem consilii nostri, quod utinam regas Tuo ! saltem voluntatem nostram, boni publici cupidam, si quid anguror, auxilio dignam putabis. lllustriss. Boinehurgius cum nuper ad TE scripserit, nunc per me amiee salutat, roéatque ut quod potes, in sequenti negotio parando se adjuves : D. Job. Hen. Pauli ipsi aliquando catalogum selectorum Mscript. Augustae bibliothecae attulit, in his duo nominantur quos sibi describi admodum desiderat : 4) De méthodo conscribendae historiae Ecclesiasticae

consultationes doctissimorum Virorum Balduini, Thaneri, Hyperii Flacii, scriptae 1554 et 56 fol. ; et 2) Majestas Electoralis Venetae opposita seu de Jure praecedfientiaeinter S. R. I.