Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 1.djvu/159

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

Qcilmig gn êpinoga. 145

infinitum nullam potentiam babebit. Ut taceam improprie dici potentiam de existendi vi..

Prop. 12. 13. Nullum substantiae attributum potest vere concipi, ex quo sequatur substantiam posse dividi, seu substantia absolute sumta est indivisibilis. Nam destruetur dividendo, partes non erunt infinitae adeoque nec substantiae. Darentur plures substantiae ejusdem naturae. Concedo de re per se existente. Corollarium bine sequitur, * nullam substantiam adeoque nec corpoream esse divisibilem.

Prop. 11. Praeter Deum nulla dari neque concipi potest substantia. Quia Deo omnia competunt attributa, nec dantur plures substuntiae ejusdem attñbuti, ideo nulla datur substantia praeter Deum. Omnia haec supponunt définitionem substantiae, quod sit Ens quod per se concipitur, et alia multa supra notala non admittenda. [Mihi nondum certum videtur, corpora esse substantias. Secus de mentibus.]

Coroll. 1. Deum esse unicum.

Coroll. 2. Rem eogitantem vel rem extensam esse vel Doi attributa vel per axiom.... nlfectiones attributorum Dei. [Hoc est confuse loqui ; praeterea nondum ostendit extensionem et cogitationem esse attributa seu per se ooncipi.

Prop. 15. Quicquid est, in Deo est, et nihil sine Deo esse neque concipi potest. Quia enim nulla praeter Deum substantia prop. H., ideo omnia alia erunt alfectiones Dei seu morli, quia praeter substantias et modos nil datur. [rursus omittit attributa.]

Prop. 16. Ex necessitate Dlvinae naturae infinita infinitis modis, hoc est omnia quae sub intellectum infinitum cadere possunt, sequi debent, per defin. 6.

Coroll. 1. llinc sequitur Deum omnium quae sub intellectum cadunt, esse causam efficient/em..

2. Deum esse causam per se, non vero per accidens. 3. Deum esse absolute causam primam.

P ro p. 17. Deus ex solis suae naturae legibus et a nemine coactus agit, quia nihil extra ipsum.

Coroll. 1. llino sequitur 1. nullam dari causam quae Deum extrinseoe vel intriseee praeter ipsius naturae perfectionem incitet acl agendum. Coroll.. Q. Solum Deum esse causam liberam. 10