Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 1.djvu/158

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

144 ïfeibuig gn ôpiuoga.

sint tot, non plura. Eadem cum faciat cur sint tot, faciat cur sit hoc et hoc. Ergo et cur sit hoc. Ea ratio autem non est in uno horum potius quam in altero. Ergo extra omnia. Una objectio fieri posset, si dicatur numerum carum esse interminatum sive nullum, sive omnem numerum excedere. Verum corrigi potest, si aliqua tantum ex ipsis sumamus et quaeramus cur illa extiterint, vel si sumamus *plura aliquid commune habentia, v. g. in eodem loco existentia, cur illa in hoc loco extiteriut. Prop. 9. Quo plus realitatis aut esse unaquaeque res habet, eo plura attributa ipsi competunt. [explicandum erat quid intelligatur per realitalem aut esse, sunt enim haec obnoxia acquivocationibus.] Demonstratio : patet ex defin. 4. llaec autor. Mihi eam inde patere non videtur. Nam potest una res plus realitatis habere quam alia, ideo quod ipsa major est in suo génére seu majorem attributi alicujus partem habet. V. g. circulus plus extensionis habet quam quadratùm inscriptum. Et dubitari adhuc potest an plura dentur attributa ejusdem substautiae, eo modo quo autor attributa sumsit. Fateor interim hoc admisso et posito attributa esse compatibilia, eo perfectiorem esse substantiam, pro : plura habet. attributa. Prop. 40. Unumquodque unius substantiae attributum per se concipi debet per définit. 4 et 3. Sed hinc ut aliquoties objeci sequitur non dari nisi uuicum unius suhstantiae attributum, si quidem totam essentiam exprimit.

Prop. Il. Deus seu substantia constans infinitis attributis quorum unumquodque aeternam et infinitam essentiam exprimit, necessario existit. Tres affert demonstrationes. Prima, quia substantia. Ergo per prop. 7. existit. Sed hoc supponit et substantiam necessario existere, quod ad prop. 7. non fuit satis demonstratum, et Deum esse substantiam possibilem, quod non aeque facile demonstratu est. Il“’. Semper causa esse debet tam eur res sit quam cur non sit. At nulla ratio esse potest cur Deus non existat, non in ipsius natura, neque enim implicat contradictionem, non in altero, nam alterum illud vel erit ejusdem naturae et attributi adeoque jam erit Deus, vel non erit adeoque nihil habebit commune cum Deo, adeoque existentiam ejus nec ponere nec impedire potest. Bespondeo l. nondum probatum, Dei naturam non implicare, tametsi id asserere autor sine probatione absurdum esse dicat. 2. Poterit esse ejusdem naturae cum Deo in quibusdam, non in omnibus. 3. Entia finita existunt (per experientiam). Ergo si infinitum non existit, erunt ipsa potentiora Ente infinito. Bespondetur, si implicat, Ens 1l