Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 1.djvu/157

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

Qeibuig gn Øpinoga. 143

ditur, quod causam sui *modo ut deflnitum aliquod sumit, cui peculiarem significationem définit. 4. ascripsit, modo eo in communi ac vulgari suo significatu utitur. Bemedium tamen facile est, si définitionem illam 4. in axioma convertat et dicat : Quidquid non ab alio est, id est a se ipso, seu ex sua essentia. Verum aliae hic supersunt difficultates : Nempe procedit tanturn ratiocinatio, posito substantiam existere posse. Necesse est enim tune ut, quia ab alio produci non potest, a se ipso existat, adeoque necessario existat ; possibilem autem substantiam, id est concipi posse demonstrandum est. Demonstrari posse videtur ex eo quia si nihil per se concipitur, nihil etiam per aliud concipietur, adeoque nihil omniuo concipietur. Quod ut distincte ostendatur, considerandum est, si ponatur a concipi per b, in oonceptu ipsius a esse conceptum ipsius b. Et rursus si b concipitur per c, in conceptu b esse conceptum ipsius c, et ita conceptus ipsius c in conceptu ipsius a erit, et ita porro usque ad ultimum. Quid si quis respondeat non dari ultimum, respondeo nec dari primum, quod sic ostendo. Quia in ejus quod per aliud concipitur conceptu nihil est nisi alienum, ideo gradando per plura, aut nihil omniuo in eo erit aut nihil nisi quod per se concipitur. Quam demonstrationem novam plane, sed infallibilem esse arbitror. Ejusque ope demonstrari potest id quod per se concipitur concipi posse. Sed adhuc tamen dubitari potest, an ideo sit possibile eo modo quo hoc loco sumitur possibile, nimirum non pro eo quod concipi potest, sed pro eo cujus aliqua concipi potest causa, résolubilis tandem in primam. Nam quae a nobis concipi possunt, non ideo tamen omnia produci possunt, ob alia potiora quibus incompatibilia sunt. ldeo Ens quod per se concipitur actu esse probari debet adhibita experientia, quia existunt quae per aliud concipiuntur, ergo existit etiam id per quod concipiuntur. Vides quam longe alia sit opus ratiocinatione ad accurate probandam rem per se existentem. Forte tamen bac ultima cautione non opus.

Prop. 8. Omnis substantia est necessario infinita, quia alioqui terminaretur ab alia ejusdem naturae per définit. 2. et darentur duae substantiae ejusdem attributi contra prop. 5. Haec propositio ita intelligenda : res quae per se concipitur, in suo génére infinita est, et ita admittenda. Demonstratio autem Iaborat tum obscuritate quoad illudz terminatur, tum incertitudine, ratione prop. 5. ln Schol. élégantem habet ratiocinationem ad probandam rem quae per se concipitur esse unicam, in suo scilioet génére, quia ponantur esse plura individua, ideo debet esse ratio in natura, cur