Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 1.djvu/155

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

fiziimlg gn Gpinoga. 141

prius hoc modo définire, quod concipi potest non eoncepto alio, ita ut contra alterum concipi non possit nisi concepto ipso. Vernm ut dicam quod res est, natura prius paulo latins est : nam exempli causa propriétés denarii ut sit 6+L posterior natura est hac ut sit 6 +3 +4 (quia ista est propior omnium primae : denarius est 4+4 +4 +4 +4 +4 +4 +4 +4 +4) et tamen concipi potest sine prière, imo quod amplius est, potest sine ea demonstrari. Addo aliud exemplum : ln Triqigulo proprietas illa, quod tres anguli interni sint aequales duobus rectis, posterior natura est hac : quod duo anguli interni sint aequales externo tertii, et tamen illa sine ista concipi, imo forte (etsi non aeque commode) sine ipsa demonstrari potest. Prop. 2. Duae substantiae diversa attributa habentes nihil inter se commune habent. Si per attributa intelligit praedicata quae per se concipiuntur, concedo propositionem, posito duas esse substantias A et B et substantiae A attributum esse c, substantiae B attributum esse d ; vel si substantiae A attributa omnia sint c. e, substantiae vero B attributa omnia d. l’. Secus est si duae illae substantiae quaedam habeant attributa diversa, quaedam communia, ut si attributa ipsius A sint c. d. et ipsius B sint d. l’. Quod si negat hoc fieri posse, demonstranda est impossibilitas. Propositionem ipsam in casu objectionis l’orte demonstrabit hoc modo : quia d pariter et c eandem essentiam exprimit (cum ejusdem substantiae A attributa sint ex hypothesi) et ob eandem rationem etiam d et l’ (cum etiam ex hypothesi ejusdem substantiae B attributa sint) ; ergo et c et l’. Unde sequitur, eandem esse substantiam A et B, contra hypothesin ; absurdurn ergo dnas substantias diversas aliquid commune habere. Bespondeo, non concedi a me quod possint dari duo attributa quae per se concipi, et tamen idem exprimere possint. Nam quandocunque id contigit, tune duo illa attributs idem diverso ’modo exprimentia tandem résolvi possunt, vel saltem eorum alterutrum. Quod facile possum demonstrate. Prop. 3. Quae res nihil commune inter se habent, carum una alterius causa esse non potest, per axiom. 5. 4.

Prop. 4. Duae aut plures res distinctae vel inter. se distinguntur ex diversitate attributorum substantiarum, vel ex diversitate alïectionum. Demonstrat ita : Omnia quae sunt, vel in se vel in alio sunt per axiom. 4, hoc est per defin. 3. et 5. extra intellectum nihil datur praeter substantias earnmque aiectiones. [Hic miror eum oblivisci attributorum, nam defin. 5. per substantiae aiectiones intelligit tantum modos. Sequitur ergo aut eum