Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 1.djvu/152

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

1

138 êpînoga.

Nam ut ipsam apud Judaeum quendam, Bab. Jaçdai vocatum, reperio, sic sonat : Si datur progressus causarum in infinitum, sunt (ergo) omnia quae sunt, etiam causata, atque ad nullum quod causatum est, pertinet, ex vi ejus naturae necessario existere, ergo nihil est in natura ad cujus essentiam pertinet neoessario existere ; sed hoc est absurdum, ergo et illud ; quare vis argumenti non in eo sita est, quod impossibile sit dari actu infinitum, sed tantum in eo, quod supponant soilioet quae sua natura non neoessario existunt, non déterminari ad existendum 23) [nisi] a re sua natura necessario existente.

23) Hoc recte observatum est et convenit cum eo quod dicere soleo, nihil exisœre nisi cujus reddi possit ratio existentiae sufficiens, quam in serie causarum non esse facile demonstratur ; nam nec in singulis utcunque regrediamur, inveniemus, ubi subsisti possit, etsi totam seriem in infinitum retro sumlam intelligamus esse sequentibus singularihus rationem existendi sufficientem, quod unum dissentientibus efl’ugium superesse potest ; oontrarium facile evincitur, quod singula quaelibet ab bac série rescindi possent, ut lamen quod superest’ratio adhuc sequentibus esse debeat. Unde sequitur totam tandem seriem, id est summam omnium rescindibilium detrahi posse sibi, salva illa Existendi ratione, quam in ipsa supposuimus, quod absurdum est ; vel potius quod oontrarium ei quod suppositum erat, directe evincit, rationem scilioet existendi extra seriem esse. Quod argumentum etiam sic enuntiare possis, non posse dici, ubi series illa in infinitum retro, quae sequentibus ratio esse debet, quaeque ab una parte interminata, ab altéra terminata est, a terminale sui parte incipere debeat ; unde quaevis singularia ei detrahi possunt, adeoque ut dixi, ipsa sibi. Item hinc patet, quod quoniam hoc modo déterminatae certaeque magnitudinis series quae sequentium Bationem contineat, non est, nulla erit. Sed haec subtiliora, etsi certa. Aliud autem manifestissimum in promptu argumentum est, cur tota series non contineat sufficientem existendi rationem, quia tota series alia fingi sive intelligi potest, unde reddenda extra ipsam ratio, our sic sit. Ex his illud quoque sane mémorabile sequitur, in série causarum id quod est prius, non esse Rationi rerum seu Enti primo propius, quam id quod est posterius, nec Ens primum posteriorum, mediantibus prioribus, sed omnium aeque immediate rationem esse.

ilnmertung. ïbae [este Cïvtüctz Quaestio de infinito ift auö einem üriefe C5pim›¿a’6 entuommen, bet in Op. posth. Tom. I. p. 465 sqq. ftd ; finbet.¿ >