Page:Lauzun - Le Château de Bonaguil en Agenais, 1897.djvu/134

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
116
LE CHÂTEAU

tamen voluit dictus dominus testator quod solutionum una supra aliam non possit accumulari nisi constetde diligentia fuisse factam, in quibusquidem sex mille librarum turonensium dictum nobilem Anthonium de Ruppefolio tîlium suum heredem particularem inslituit, et illis mediantibus, voluit esse contentum de omnibus aliis bonis et hereditate suâ, ita quod nihil aliud in ejusdem bonis et hereditate suâ petere possit seu consequi, nisi dictas sex mille libras turonensium eidem filio suo rémanentes salvas.

Item legavit et reliquit idem dominus testator jure institutionis et hereditariœ portionis nobili Francisco de Ruppefolio, militi religioso Sancti Johannis Jerosolimitani, filio suo naturali et legitimo ex se et dicta quondam nobili Anna de Tornello conjuge sua dum vivebat, videlicet summam centum librarum turonensium, qualibet libra pro viginti solidis turonensium computa et hoc pro omnis juris parte, portione ac actione eidem competenti seu competitura, nunc aut in futurum, in bonis et hereditate sua, quamquidem summam dictarum centum librarum turonensium semel per heredem suum universalem infra scriptum exsolvi voluit ad voluntatem ipsius legatarii, in quibusquidem centum librarum turonensium dictum Franciscum de Ruppefolio filium suum heredem particularem instituit, et illis mediantibus, cum aliis per ante sponte datis, voluit esse contentum de omnibus aliis bonis et hereditate suâ ita quod nihil aliud in ejusdem bonis et hereditate suâ petere posset seu consequi nisi dictas centum libras turonensium eidem filio suo salvas rémanentes.

Item legavit et reliquit dictus dominus testator, jure institutionis et hereditariœ portionis, nobilibus Margueritœ, Angelicæ, Joannæ et Delphinæ de Ruppefolio, sororibus religiosis, filiabus suis legitimis et naturalibus ex se et dicta quondam nobili Anna de Tornello dum vivebat conjuge sua, et cuilibet ipsarum, summam sexaginta librarum turonensium et haec relicta per dictum dominum testatorem eisdem filiabus suis religiosis et cuilibet earumdem data, [voluit quod] semel solvantur per heredem suum universalem infra scriptum, ad voluntatem ipsarum, seu cujuslibet earumdem, et hoc pro omnis juris parte et portione ac actione eisdem et cuilibet earumdem competenti seu competiturâ, nunc vel in futurum, in bonis et hereditate suâ, in quibus quidem sexaginta libras turonensium, dictas filias suas heredes particulares instituit, et illis mediantibus, voluit esse contentas de omnibus aliis bonis et hereditate suâ, ita quod nihil aliud in ejusdem bonis et hereditate suâ petere possent seu consequi nisi dictas sexaginta libras turonensium cuique earumdem filiarum suarum dictarumque solvas remanentes.