Page:Lauzun - Le Château de Bonaguil en Agenais, 1897.djvu/132

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
114
LE CHÂTEAU

integram redditurus rationem, sitque nihil morte certius, nihilque ejus hora incertius, ob quod non differt sapiens, de anima, corpore, rebus et bonis suis disponere et ordinare, idcirco Nobilis magnificus et potens vir Berengonarius de Ruppefolio, dominus et baro baroniarum de Rupppefolio, de Blancaforti, Castronovo, vallium de Combreto, de Ruppeferali, Gomitorque Nantii, existens apud Castrumde Bonaguilhio, et in camerâ ejusdem domini, diocesis et senescaliœ Aginnensis, coram me notario et testibus infra scriptis, sanus mente et intellectu, ac in suà bonâ, sanâ et perfectâ memoriâ persistens et perseverans, timens dictum Dei judicium, volensque et capiens animée suæ saluti providere et de bonis ac rebus suis disponere et ordinare, ne post ejus decessum inter ejus liberos aliqua dissensio seu questio oriri possit, gratis et ex ejus spontaneâ voluntate suum ultimum condidit, fecit et ordinavit nuncupativum testamentum, suamque ultimam voluntatem, dispositionem et ordinationem de anima, corpore, rebus et bonis suis, in hune qui sequitur modum :

In primis quidem, cùm anima preciosior sit cunctis rebus humanis, suam omnipotenti Deo praecelsœque Virgini Mariæ ejus genetrici, totique celesti Paradisi curiae, dictus dominus testator humiliter et dévote commendavit ahimam, signando se signo venerabili sanctse crucis sic dicendo : In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, Amen ; deindeque elegit sepulturam corpori suo fiendam in ecclesia parrochiali Sancti Michaellis de Bonaguellio et in capella beatae Barbae ejusdem ecclesiæ.

Item voluit et legavit idem dominus testator quod in die dictœ suæ sepulturœ intersint sex vigenti domini presbiteri seu viri ecclesiastici bene morigerati qui Deum orent et preces effundant pro anima sua et parentum suorum ac aliorum qui sunt in sua intentione, quibus et eorum cuilibet legavit, amore Dei, très solidos et quatuor denarios turonenses semel cum eorum reffectione corporali per heredem universalem suum infra scriptum solvendos ;

Item voluit et ordinavit idem dominus testator quod in diebus novense et capite anni luctus sui, vocentur et intersint alii sex viginti domini presbiteri, qui similiter Deum orent et preces effundant, pro anima sua et parentum suorum ac aliorum qui sunt in sua intentione, quibus et eorum cuilibet legavit, in qualihet vice, alios tres solidos turonensium et quatuor denarios semel cum eorum refectione corporali, per heredem suum universalem infra scriptum solvendos, sine tamen solennitate canticorum organandorum.

Item voluit et ordinavit dictus dominus testator quod si contingat non interesse in die sepulturœ dicti corporis sui dicto sex viginti presbiteros, quod presbiteri restantes de dicto numéro aut alii per here-