Page:Henry - Histoire de l'abbaye de Pontigny.pdf/337

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.


PIÈCES JUSTIFICATIVES.


----


FONDATION
DE L’ABBAYE DE PONTIGNY.




ANSIUS,, fondateur

Cum divina misericordia suâ gratuitâ bonitate, novum monasterium in Burgundid constructum (nempe Cisterciwn) et regulari discipline ditaret et copiosfk monachorum multitudine adallgeret, qnidam sacerdos verâ religione non mediocriter adornatus, Ansiusnomine, in Autisiodorensi territorio degens, rogavitdonnum Stephanum novi monasterii abbatem et monachos ejusdem loci, ut in loco suo, qui Pontiniacus dicebatur, monachis et abbate ibidem cQllocatis, abbatiam ordinarent. Qui spe regularis disciplinae propagandæ incitati, voto supradicti sacerdotis se satisfacturos promiserunt, si antistes in cujus dioecesi locus ille situs erat, hoc amplecteretur. Deliinc donnus Stephanus abbas et Ansius sacerdos Autisiodorum venientes, causam ordinandi in praedicto loco Abbatiae, beatæ memoriae Humbaldo episcopo aperiunt. Quorum studium laudabile pontifex audiens, lsetissimus redditur magnum se sibique commissos spiritualisboni emolumentum nacturos fore confidens, si, suo tempore, gratia divina sanctae regulae amatores in suo multipli-