Page:Henri IV - Lettres Missives - Tome1.djvu/573

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

quotidie difficultates orirentur, quæ nos vel invitos in Gallia detinuerunt, et ab institute propemodum itinere revocarunt, quod proximum fuit, dominum Segurium Pardilianum, interiori nostro consilio præfectum, ad reges et principes illos, præsertim vero ad Serenitatem vestram cum mandatis nostris mittere decrevimus, ut de synodo et fœdere, aliisque rebus ad Ecclesiæ salutem pertinentibus, serio cum iis ageret

Ac quoniam ea est Serenitatis vestræ pietas, ut promovenda Dei gloria nihil carius habeat, ea porro auctoritas, ut si ad certamina Ecclesiæ componenda, et retundendos Pontificis Romani conatus accingatur, multos alios principes, virtutis et industries suæ imitatores atque æmulos habitura sit ; idcirco ab illa petimus, et uti prima est illa nostra a Serenitate vestra postulatio, primæ literæ scriptæ, ita omni prece et contentione flagitamus, ut negotium legato nostro commissum totis viribus proveliat, cæteris principibus præeat, aut si serius ad ipsam, propter itineris longinquitatem, mandata nostra perferantur, saltem quod ab aliis regibus et principibus hoc in negotio statutum fuerit, suo ipsa voto comprobet, et se ad ipsorum fœdera et deliberationes adjungat. Quod si fuerit, tum et de Ecclesia Dei optime merebitur, et officium regio munere dignissimum præstabit, et immortalem nominis famam ad posteros consequetur.

Nos vero præclarissimo illo facinore perpetuo sibi obstringet Serenitas vestra, quam perinde ut parentem qua decet observantia colimus, et debitis semper honoribus prosequemur.

Quod ad statum præsertim Ecclesiarum nostrarum et totius Galliæ ejus significandi Segurio nostro partes erunt. Interea Deum Optimum Maximum oro ut Serenitatem vestram regiam, in Ecclesiæ salutem, sospitem et incolumem diutissime servet.

Neraci[1], xv julii, anno 1583.


[HENRICUS.]
  1. Il est à remarquer que le roi de Navarre, à cette date du 15 juillet, n’était pas à Nérac, comme le prouvent incontestablement les comptes manuscrits originaux de sa dépense ordinaire, conservés aux archives de Pau. Mais la date aura pu n’être pas mise en même temps que le sceau ; ou bien le lieu de Nérac aura été choisi comme résidence d’apparat, où se tenait ordinairement la cour. Cette remarque s’applique également à la date de plusieurs autres lettres latines.