Page:Descartes - Œuvres, éd. Adam et Tannery, X.djvu/530

Cette page n’a pas encore été corrigée

,i8

��Recherche 8i-8j.

��nihil praeter hoc aliud certô cognofcere potes, interrogare confti- tueram.

PoLiANDER. — Nunc ceitè, in relpondendo me errâffe comperio, ulteriufque, quàm par erat, quia nempe mentem tuam non fatis ceperam, proceflilTe. Hoc itaque in pofterum cautiorem me redditu- rum eft, & fimul efficit, ut tuae accurationem admirer methodi, quâ nos fenfim per vias fimplices facilefque ad cbgnitionem earum, quas nos docere vis, rerum perducis. Eft tamen, cur felicem, quem com- mifi, erroremdicamus, quoniam hujus ope reftè admodum cognofco, id quod fum, quatenus dubito, omnino illud non effe, quod corpus meum adpello. Imô ne quidem, an aliquod corpus habeam, fcio; quippe de eo me dubitare poffe oftendifti. Hifce adjungo, ne quidem abfolutè negare me poffe, corpus me habere. Interea tamen, licèt omnes illas fuppofitiones intégras fervemus, hoc tamen impedi- mento non erit, quominùs me exfiftere certus fim ; contra verô illae faciunt, quo magis in eà confirmer certitudine, quâ me exfiftere, & corpus non effe, perfuafum habeo. Alioquin fi de corporedubitarem, etiam de me dubitarem ipfo, quod tamen nequeo : plané enim perfuafus fum, me exfiftere, atque ita perfuafus, ut de eo dubitare neutiquam poffim.

Euooxus. — Mira profeftô profers, & tam egregiè hîc te geris, ut meliùs hœc ego ipfe dicere nequircm. Cerno equidem, haud aliud opus effe, quàm ut totum tuo te arbitrio committam, atque id tantùm habeam curae, ut in viam te deducam. Quin & ad veritates difficillimas, modo redè ducamur, detegendas fenfum dumtaxat communem, ut dici folet, requiri exiftimo; cùmque illum in te redè comparatum, prout optaveram, reperio, in pofterum viam tantùm, quam ingredi debes, tibi fum commonftraturus. Perge itaque confe- quentias, quae ex primo ifto principio fequuntur, proprio marte deducere.

PoLiANDER. — Fœcundum adeo hoc principium videtur, totque fimul res mihi offeruntur, utiis in ordinem rédigendis maximum me laborem impenfurum arbitrer. Solum illud, quod mihi modôdedifti, monitum, ut fcilicet perpenderem, quid fim, qui dubito, & ne id confunderem cum eo quod olim me effe credidi, tantam menti meae lucem fœneratum eft, & è veftigio tantùm tenebrarum difcuffit, ut ad lumen iftius facis reéliùs in me id, quod in me non videtur, videam, magifque perfuafum habeam, id quod non tangitur me habere, quàm unquam me corpus habere perfuafus fui,

EuDOXus. — Impetus ille animi mihi fané perplacet, quamvis Epistemoni forte difplicuerit, qui, quamdiù ipfum errori non eri-

�� �