Page:Descartes - Œuvres, éd. Adam et Tannery, X.djvu/459

Cette page n’a pas encore été corrigée
53-54.
447
Ad Directionem Ingenii.

dum effe fupponamus, vt de illo, quidquid in Arithmeticis & Geometricis ineft veritatis, quàm facillimè demonstremus.

Hîc ergo versamur circa objectum extensum, nihil 5 plané aliud in eo confiderantes præter ipsam extensionem, abstinentesque de industriâ à vocabulo quantitatis, quia tam fubtiles funt quidam Philofophi, vt illam quoque ab extenfione diftinxerint ; fed quæstiones omnes eô deductas esse supponimus, vt nihil aliud quæ- 10 ratur, quam quædam extensio cognoscenda, ex eo quòd comparetur cum quâdam aliâ extensione cognitâ. Cùm enim hîc nuUius novi entis cognitionem expectemus, sed velimus duntaxat proportiones quantumcumque involutas eò reducere, vt illud, quod eft ignotum, 15 æquale cuidam cognito reperiatur : certum eft omnes proportionum difFerentias, qusecumque in alijs subjectis existunt, etiam inter duas vel plures extenfiones poffe inveniri ; ac. proinde fufficit ad noftrum institutum, si in ipsà extensione illa omnia consideremus, quæ 20 ad proportionum differentias exponendas pofTunt juvare, qualia occurrunt tantùm tria, nempe dimensio, vnitas, & figura.

Per dimenfionem, nihil aliud intelligimus , quàm modum & rationem, fecundùm quam aliquod sub- 25 jectum consideratur esse mensurabiie : adeò vt non solum longitudo, latitudo & profunditas sint dimensiones corporis, sed etiam gravitas sit dimensio, secundùm quam subjecta ponderantur, celeritas fit dimensio motûs, & alia ejusmodi infinita. Nam divisio ipsa in

1 quidquid A] quid H. — abstinentesque A] abstinentes H. — 23 Per omis H.