Page:Descartes - Œuvres, éd. Adam et Tannery, V.djvu/457

Cette page n’a pas encore été corrigée

1, 3»ï-3î3. DLXXIV. — 21 Octobre 1649. 445

» varia proportione rotationis sphaerularum ad motum earundem rectum, » et particulatim caeruleum ex rotatione minore quàm progressu profi- » cisci, quasi in eo ipso constaret ipsa caerulei cOions ratio, nunc lamen » causam refers, non tam ad rotationis defectum, quàm < ad > paucita- » tem radiorum resilientium à superficie maris. Hîc igitur quaero vtrum » sentias, nullam aliam esse colorum rationem, praeter eam quam ipse tam » subtiliter et ingeniosè exposuisti, an et alijs modis colores oriri possint, » nuUâ habita ratione rotationis globuiorum, motûsque rectilînei : prae- » sertim cùm et ipse innuis aquam marinam caeruleam videri ob paucita- » tem duntaxat radiorum. Et certè explicatu haud facile est, cùm globuli > in x'quoris superficiem impingunt, cur non aut albescat mare, aut ru- » Ibescat cùm fortiùs impingunt ; aut illis resistitur fortiùs in superficie » maris, quàm in caelo prae vaporibus albescenie ? »

« Proposui iam omnia quae in scriptis tuis Physicis mihi visa sunt aut » intellectu difficilia, aut intelleciu difficulter vera. In quibus legendis » mirari non immeritô tibi subeat ingenij mei conditionem et fatum : » qui cùm profiter! ausim me caetera omnia in tuis scriptis satis intimé » intelligere (vbi plurima tamen reperiuntur, quae multô difficiliora » videri possint quàm de quibus sspiùs haesito), ista tamen quae tibi pro- » posui explicanda aut munienda, non aequè ac illa caetera intelligerem. » Ego verô hanc naturam meam atque indolem, quam à puero vsque in » me obseruaui (quâ nempe maxima saspenumerô faeiiciter vinco, victus » intérim à minimis), ad hune vsque diem emendare non potui. Huma- » nitatis tuae erit ignoscere, quod nefas est corrigere, nuUoque pacto » aut affectatae ignorantiae aut disputandi prurigini imputare, quôd tam » multa congesserim. Feci enim non ex effreni aliquo disputandi deside- » rio, sed potiùs ex religioso quodam erga tua studio,

Non tam certandi cupidus, quàm propter amorem : Quod te imitari aueo '.

» Quod scitè quidem ille, ego verô hâc in causa verissimè. Quod reji- » quum est, clarissime Gartesi, exorandus es, vt ista omnia quae scripsi, » aequi bonique consulas, et cum primo tuo otio rescribas. Quod si di- » gnatus fueris, peritissimum illum tandem efficies, qui semper fuit hac- » tenus Philosophiaî tuae studiosissimus,

« Henricus More. »

« Cantabrigiae, è Collegio Christi,

» 12. Calend. Nouemb. 164g. n

Cette lettre du 21 octobre est peut-être celle que Brasset transmit à Stockholm, dans une lettre à M. Piques (secrétaire d'ambassade), le 29 oc-

a. Lucrèce, De Natura rerum, III, 5-6.

�� �