Page:Descartes - Œuvres, éd. Adam et Tannery, V.djvu/190

Cette page n’a pas encore été corrigée

176

��Correspondance.

��P. 1 7 : eodem pacto se mutuo seqtd.

��[0]. — Sed annon ' etiam in Theologiâ omnia ita se sequuntur et connexa sunt ?

R. — Imo procul dubio; sed nos earum veritatum nexum ita consequi et intelligerenon possumus, quia a revelatione dépendent. Et certe Theologiâ nostris ratiociniis, qute in Mathesi et aliis veri- tatibus adhibemus, subjicienda non .'st, cùm nos eam capere non possimus ; et quanto eam servamus simpliciorem, eo meliorem habemus. Et si sciret auctor aliquem ex suâ Philosophià ratiocinia deducturum in Theologiâ, et in eum modum suâ Philosophià abu- surum, eum operïe sua; pœniteret. Possumus quidem et debemus demonstrare Theologicas veritates non repugnare Philosophicis, sed non debemus eas uUo modo examinare. Et per hoc monachi occasionem dederunt omnibus sectis et hferesibus, per suam Theo- logiam Scholasticam scilicet, quœ ante omnia cxterminanda esset. Et quorsum opus tanto molimine, cùm videamus idiotas ac rus- ticos teque cœlo potiri posse ac nos? Et hoc certe nos monere deberet, longe satius esse tam simplicem habere Theologiam ac illi, quàm eam multis controversiis vexare, et ita corrumpere, et occasionem dare jurgiis, rixis, bellis, et similibiis, et prascipue cùm hinc adsueverint Theologi adversa; partis" Theologis omnia affin- gere et calumniari, ut calumniandi artem plane sibi familiarcm red- diderint, et vix aliter quànj calumniari, etiam inadvertentes, possint.

[P. 17] : assue/acerem ingenium meum pei'itati agnoscendce...^

nie usas ex Mathesi vulgari hauriri non potest; ea enim constat solà fere historià seu explicatione terminorum et similibns, quœ omnia facile per memoriam addisci possunt, quam etiam excolunt. Sed ingenium non item : ut autem illud excoli possit, opus est scientià mathematicà, et ea non ex libris, sed ex ipso usu et arte hauriri débet. Auctor, quia li^ros nullos habebat secum, ideo eam ex sese ediscere opus habebat, quod ei etiam féliciter successit. Omnes autem homines ad eam apti non sunt, sed requiritur ad id ingenium mathematicum, quodque usu poliri débet. Ea autem

1. annon] an (MS.). — 2. après partis] sua: ajouté {MS.). Peut-être sic mal placé ?

a. Discours de la Méthode^ p. 19, I. 1 1.

b. Ib., p. 19, 1. 27.

�� �