Page:Descartes - Œuvres, éd. Adam et Tannery, V.djvu/172

Cette page n’a pas encore été corrigée

158 Correspondance.

��P. 53 : atque ob hanc unicam rationem. . . Ut et p. 438 : nec Jîngi potest. . .

Bene hoc est observandum nos nunquam debere argumentari a fine. Nam l'cognitio finis non inducit nos in cognitionem ipsius rei, sed ejus natura nihilominus latet. Et hoc Aristotelis maximum est vitium, quod semper a fine argumentatur. 2° Omnes Dei fines nos latent, et temerarium est in eos involare velle. Non loquor autem hîc de revelatis, sed quâ philosophas eos solùm considero. Sed nos hîc maxime erramus. Concipimus Deum tanquam magnum aliquem hominem, qui hoc et hoc sibi proponit, et eo his et his mediis tendit, quod certe Deo maxime indignum.

P. 55 : ex hoc ipso quod ejus ideam formare possim. . .

Nam cùm ex Dei ideâ sciam, Deum esse ens perfectissimum, et cui omnes absolutse perfectiones conveniunt, non debeo ipsi tri- buere quicquam, nisi quod absolute perfectum esse novi ; et quic- quid ut taie formare possum et ut absolute perfectam perfectionem concipere, illud novi, eo ipso quia id formare possum, ad Dei na- turam pertinere.

[P. 55] : non tamen in se formaliter. . .

[0]. — Sed et sic intelligere est intelligere, et sic nec differet noster intellectus ab iritellectu Dei, etiamsi illius ad plura se extendat.

R. — Sed riespondet) intelligere non est intelligere, cùm hoc dependeat ab objecto et ab eo separari non possit; nostrum autem intelligere non solùm se non extendit ad tam multa quàm intelligere Dei, sed et in se maxime imperfectum est; est enim obscurum et cùm ignoratione conjunctum, etc.

[0]. — Sed et sic nostrum velle est imperfectum : nam modo volumus, modo non, modo habemus volitionem, modo velleitatem, cùm perfecte non volumus.

R. — Verùm hoc non arguit imperfectionem in nostro velle, sed tantùm inconstantiam volitionis ; intérim velle est semper œque perfectum, et iUa fluctuatio oritur a judicio, quia non bene judi- camus.

[0]. — Sed ipsum judicium est opus voluntatis.

�� �